Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

Oklevelek a reformáció első századából

Hungarie superiores, caussa discende religionis, eosque ex voluntate turcici imperatoris, a bassa prefecto Budensi habere literas ut libere possint venire ad studia literarum et cum voluerint, iterum ad suos redire. Nunc discunt in oppido Szanto ; post annum, ut audio, rursum redituri. Ad hec intelligo predictum bassam nostram religionem magis approbare, quam papistarum, nam cum sacrificuli Baal, non procul ab oppido Jasz Bolen, bonum quendam concionatorem, qua si hereticum et conturbantem religi­onem papisticfam] detulissent : Prefectus noluit eos audire, quamvis ingencia dona ex auro et argento illi offerentes, nisi e contra coram adveniret is, quem detulerant. Cum igitur hic coram Bassa constitisset interroga[t] quare contur­baret religiones? Respondit se non religionem conturbass[e], sed errores reprehendisse, videlicet sanctos mortuos non invocandos esse, sed solum unicum eternum ac verum deum. Deinde imagines eiiciendas esse e templis, quod nihil aliud sint, quam signa et portenta idolorum. Tercio ignavos et ociosos sacerdotes, qui non docent, tan[quam] fucos ab alvearibus, removendos esse ab officio. Hec quia sunt magis subiecta racioni humane, turca : appro­bavit. Sed non puto eum laturum fuisse si quicquam aliud addidisset de divinitate filii dei, et de redempcione per ipsum parta, quam dicuntur mirabiliter abhorrere et detestari, tanquam rem absurdissimam, quod impossibile sit immortalem immortalis dei filium pati posse etc. Quamvis autem deriserit papistarum religiones, attamen propter munera permisit, illos ad sua redire, quibus cum eciam concionatorem sine impedimento remisit. Ceterum dederat quibusdam mercatoribus de Jasz Boelén literas, cum sigillo turcici tiranni, quo possent cum suis mercibus ad turcas et ad christianos sub turca existentes libere venire. Cum autem mercatores pergerent in itinere, turce obviantes illis quendam ex mercatoribus abripuerunt, qui eciam hodie ignoratur, quonam perierit. Cum autem reli­qui mercatores venissent ad prefectum, ut de illata iniuria et violata fide turcici tiranni apud illum conquererentur, agnoverunt illos turcas, qui iniuriam intulerant et unum eorum abripuerant, et cum prefecto illos ostendissent, pro­misit illos statim capite plectendos esse quod violarint li­teras imperatorias. Igitur cum iam tempus plectendi ad­venisset, quidam captivi hungari vestibus turcarum, qui latrocinium perpetrarant induti, coram mercatoribus de­collati sunt, et ita isti amaro animo dimissi. Igitur non est confidendum turcice promissioni, quia apud illos

Next

/
Oldalképek
Tartalom