Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

Oklevelek a reformáció első századából

onera et quelibet gravamina Georgii Melchioris, Baltha­saris et Andree filiorum, necnon dominarum, Marthe relicte condam Stephani de Apon et Sophie consortis Raphaelis de Chermen filiarum scilicet suarum, Ipse eciam Mathias Johannis et Nicolai fratrum suorum carnalium super se assumendo proposuerunt et sponte confessi sunt in hunc modum, quod licet alias partes inter easdem sed et prefatum condam Petrum eciam patrem scilicet ipsius Mathie racione et pretextu porcionum possessionariarum eiusdem condam Petri necnon Oswaldi de dicta Thekes­wyfalw, in possessionibus Thekeswyfalw predicta et leech vocata in comitatu Nitriensi existentibus, necnon molen­dino in eadem Thekeswyfalw decurrenti, apud praefatum utputa Andreám Jwsth in et [pro tr]ecentis quinquaginta quatuor florenis auri pro pignore habitarum et nonnullorum eciam aliorum negociorum tarn in sede spirituali, quam seculari [cause] lites et differencie orte fuerint suscitate. Tarnen quia nunc [antedi]ctus Mathias de Thekeswyfalw ex premissis trece[ntis et quinquagijnta quatuor florenis,­auri ducentos et quinquaginta quatuor florenos persoluis­set, residuos eciam centum florenos auri memorato And­ree Jw[sth in] festo circumcisionis domini proxime venturo in Comitatu Nitriensi plenaria persolvere assumpsisset. Ubi idem Andreas Jwsth re[hab]itis ab eodem Mathia de The­keswyfalw prescriptis centum florenis auri suis exintegro expeditoriam sibi superinde fassionem in capitulo ipso Nitriensi, econverso vel per se, vel per suum legitimum procuratorem facere tenebitur, prout persoluit atque as­sumpsit coram nobis tali obligaminis vinculo mediante, quod si prefatus Mathias de Thekeswyfalw prescriptos residuos centum florenos auri termino in prescripto eidem Andree Jwsth plenarie pelsolvere nollet, non posset aut non curaret, sew quoquomodo negligeret, extunc idem Andreas Jwsth, mox elapso ipso festo circumcisionis do­mini, solum vigore presencium mediante, in dominium pretactorum porcionum possessionariarum in prescriptis possessionibus Thekeswyfalw et leech atque molendino habitarum pignoris titulo intraeundi, easdemque rursus pro se occupandi, fructusque et quaslibet utilitates earundem percipiendi et tamdiu ipso titulo pignoris conservandi, do­nec et quousque sibi de pretactis centum florenis auri suis satisfactum fuerit quoad plenum, plenam atque om­nimodam haberet potestatis facultatem. Talimodo, ut dum et quando jamfatus Mathias et sui successores pretactas porciones possessionarias sed et dicti molendini ab eodem

Next

/
Oldalképek
Tartalom