Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

Oklevelek a reformáció első századából

Prudentes et circumspecti domini ac amici nobis ho­norandi. Salutem. Scitis, quo favore et patrocinio erga dominaciones vestras fuerimus Semper, eodem ne quidem posthac esse desinemus. Faciatis modo id, quod facere decet. Intelligimus, et ab his, qui istinc huc veniunt, uno oro (!) predicatur, esse inter eosdem vice archidiaconum quendam, qui sibi eo nomine et titulo usurpato, clam sa­cerdotes ordinaret. Quod non potest contra Regiam maies­tatem, dominum nostrum clementissimum, et nostre Juris­dictionis authoritatem non esse. Itaque hórtamur vos et rogamus, quo predictum vicearchidiaconum, qui sibi vel illud nomen falso vendicavit, a vobis dimittatis, ne am­plius ordinet. Non enim authoritatem ordinandi legittimam, aut vocationem habet. Alioqui persuasum habeatis, ne­que Regiam maiestatem, neque nos post suam maiesta­tem istud vobis perferre, de quo, ad hec nostra scripta relationem a dominacionibus vestris expectamus. Quas in reliquo optamus valere feliciter. Datum Präge, 6. Juny 1549. Nicolaus Olahus E[piscopus] Agriensis, cancellarius Regiae maiestatis etc. Manu propria. Kivül : Prudentibus ac circumspectis dominis, Judici et juratis Civibus civitatis Bartffensis, amicis nobis honorandis. Eredeti missilis, vörös zárópecsét nyomaival. Nemzeti Múzeum levéltára. Törzsanyag. 22. 1549. június 29. Eger. Hevesi Lőrincz egri főesperes a nádudvari kerület papjaihoz. Mivel Varkoch Tamásnak, Eger vár kapitányának, a vár körül tel­jesített kiváló szolgálataiért a nádudvari tizedet átengedte, a főesperes meghagyja a papoknak, hogy Varkoch emberét tisztességgel fogadják, s a kijáró tizedet excommunicatio terhe alatt neki mindenki megfizesse, Laurencius de Hewes archidiaconus cathedralis ca­nonicus et vicarius ecclesie Agriensis in spiritualibus, et causarum auditor generalis. Dilectis nobis universis et singulis dominis ecclesiarum parochialium plebanis in et sub districtu Nadwdvariensis ubivis constitutis et existen" tibus salutem et mutuam in dominó charitatem. Quia sacra regia maiestas, dominus noster clemintissimus attentis et

Next

/
Oldalképek
Tartalom