Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve [1-27. sz.] Folytatás

dányi uraim vagy szóval vagy cselekedettel felháboríta­nák, az zsadányi biró uram tiszti szerént megbüntesse. 5. Máté uram penig beszédét és cselekedeteit ugy igaz­gassa, hogy ennek ez utána senkit mérgesképen meg ne sértsen, mert ha valamit ex praecipitantia gondolatlanul szól és cselekedik, nem reménylett büntetésében esik az Ecclesiának. 17. Clarissimo Urbano Kisfaludi XI. Julii. Circumspectus vir, Joannes Békési primarius op­pidi vestri judex effusis apud me lacrymis conquestus est, primario quod propter frequentiorem in parochia vestra vinorum educillationem cyclopici clamores ad cythararum sonos, tripudia et nescio quid non audiantur, quae antea nusquam fuerunt audita. Unde factum est, quod heri fa­mulus quidam suus sobrius adhuc, et alias probus, cum videndi et audiendi saltem gratia parochiam salutasset, mox repedare volens, alter quidam bene potus retrusit, sequens vero necavit, cujus cadaver ibidem humi mor­tuum de nocte jacuit. Hodie vero cum loculo impositum ad sepulturam elatum esset, pietatis tuae uxor verbum ex verbo serens cum ejusdem uxore, jure an injuria uxorem judicis diabolam esse dixerit. Quapropter canos suos ita maculatos luget, mortem potius quam vitám accelerare satagit et humo contumulari cupit. Verum prius quam id fiat, cum lecti sui socio in litem descendere cupit, eam­que a me juri sistendam contendit. Doleo factum et vobis ex animo condoleo, sed non possum veritatem petendi negare. Cogita itaque, per Deum oro, quid facto tibi sit opus, occurre malo, ne ex fiammá incendium inextingui­bile oriatur. Haec paucis volui tecum communicare. Vale et ignosce. 18. 18. Julii nobiles quidam cum civibus ad numerum duodenariis accesserunt dominum Urbanum et persua­serunt ipsi, anno superiori circa hoc idem tempus conju­gem Joannis Békésii non fuisse sana mente, sed multum debacchatam fuisse adversus Deum et homines, quare acceptet et judicis et uxoris reconciliationem, quando­quidem utrumque facti poenituisse, ne si non acceptave­rit et in similem amentiam inciderit, culpent dominum Ur-

Next

/
Oldalképek
Tartalom