Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.
94. sz. Miskolczi Csulyak István Diarium-ából. - 3. Adalék a tarczali iskola történetéhez
ceptori, honestis gymnasü legibus, mutuumque amörem condiscipulis suis se exhibiturum sincere spondeat; qui postea quam receptus est, ut probe norit, quo pacto vocationis suae munia obeat, hac via incedat. III. Horis matutinis et vespertinis privatim unum aut alterum caput ex sacro codice attente legunto. Catechesin christianam vernacula et latina lingua grandiores cum junioribus ediscunto. Nihil non est turpius, quam Christianos summa religionis salvificae tapita ignorare, citra quae vita aeterna adipisci nequit. IV. Praelectionibus, examinibus, declamationibus, disputationibus, omnibusque aliis congressibus scholasticis, citra ullam occupationis, quantumvis arduae, excusationem, frequenter intersunto. Quae si interdum acciderit inevitabilis, Rectoris, aut ipso absente, senioris venia negotium aggrediuntor. V. Quoniam sicut honestarum literarum cultura, ita etiam Pietatis studio scholasticus ordo reliquis omnibus hominibus anteire et praelucere debet: singulis diebus horis matutinis et pomeridianís cum concionibus tum precibus omnes et singuli juniores cum majoribus bis intersunto, templum campanula scholae signo dato una et combinatim intranto ; canunto, vultum et totius corporis habitum ad pietatem componunto ; reverentiam erga quosvis maximé vero erga ecclesiae Dei ministros et ordinem senatorium, matronas item honestiores capitis detectione, honestisque officiis declaranto ; Deductioni quoque funerum frequentes intersunto ; bini incedunto ; et vultu subtristiore, se juxta Praeceptum Paulinum, cum flentibus flere, declaranto. VI. Quia vero omnis labor et industria, quantumvis diligens, sine linguarum cognitione perit; exercitationem Latiné loquendi et scribendi ab omnibus severe exigimus: sic quoque argumentorum vernaculorum in latinum et