Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

94. sz. Miskolczi Csulyak István Diarium-ából. - 1. Miskolczi Csulyak István önéletrajza

XI. diei cum generi literis ad me venire jusserunt, qui mihi hora 7. vespertina ad coenae mensam sedenti literas exhibuit: quibus acceptis, saltuatimque perlectis, anxius ani­mi et totus attonitus, quid agere deberem, prorsus non eram apud me: Verum paulo post ad me rursus rediens quia sciebam periculum esse in mora, jussi famulum eun­dem veredum sibi mutuatum sumeré : qui postquam jussa peregit, ego eodem quo famulus redierat equo conscenso, horam post nonam vespertinam post pulsum vespertinum, eques iter Cassoviense totus in squalore sum ingressus : et densis in tenebris ad mediam noctem satis lassus Bas­kom perveniens, in fine pagi humi residens quievi ali­quantisper, donec coelum albedine sua viam nobis monstraret. Coelo itaque albescente, rursus iter ingressus, totus lassus et omnibus fere viribus exhaustus, ingenio propter varias cogitationes fesso, et corpore ob equi suc­cussione marcido, hora media undecima sonante Casso­viam appuli. Ingressus hospitium, et uxorem lecto affixam lacrimantibus oculis, verbisque tertiatis compellans, vix me resalutatione excipere potuit, sermone ipsam sensim deficiente ; quam quotiescunque sum allocutus, toties quidem paucis, et nonnisi tribus aut quatuor verbis mihi respondit. Jacuit alias quieta satis, nisi quod saepius po­tum aquae ad restinguendum internum calorem petierit dari. Sole ad diem 19. maji, qui erat Mercurii, illuces­cente, cum omnia quae fuissent in hypocaustulo satis audacter conspicata fuisset, postremo vultu in me con­verso, qui etiamtum lecto astitebam, obortis per genam lacrymis dixit : oh szivem szerelmes Uram! Habebam tunc ad mensam malum punicum Vienna noviter alla­tum, suadens simul et invitans ad gustandum : annuit psa gestu quidem capitis itaque quartam mali discissi terum divisi, et unius partis succum expressum ori im­misi, alteram vero partem ad conedendum dedi, quam etiam comedit. Ego vero quia confidebam Deum ipsius et mei misertum, gratias Domino egi, oravique sensim ut melius habere ipsi donaret. Sed non quadrans horae elapsus est, ecce adest hora fatális: subito etenim et sermo, qui alias paucissimi fuerunt, et vires deficere cae­perunt, adeo ut nonnisi cum quodam soncho spiritum duceret, adusque 20. maji horam 5. matutinam : quae cum secundum sonaret quadrantem, charissima Susanna mea emisit spiritum suum, mihi corpus exangue multis cum lacrymis et suspiriis humandum reliquit, anno aeta­tis suae 45. (Lapszélen: 1638,) cum sancte mecum in

Next

/
Oldalképek
Tartalom