Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

Oklevelek a reformáció első századából

libet credendum sit. Sed hoc concilium certis quibusdam maleuolis legatis, qui deinde suas etiam Caesari dedere poenas, est impeditum. Rex Franciáé auxilio Papáé ali­quös clandestinos constituit legatos, quos sub specie fi­delium amicorum in praeclarissimam urbem Senis, quae multos grauissimos et doctissimos celeberrimamque aca­demiam habet, cum magno quoque exercitu misit, iliam ut suo imperio subycerent, sed Deus, illorum peruersam infidelitatem non ferens, nequiciam eorum Caesari patefe­cit. Propterea Caesar sex millia germanorum militum et aliquot item millia hyspanorum et italorum secum eo ac­cepit, quibus adiutus, legatos illos et alios quosdam mag­nates Senicenses caepit, illosque crudelissimo genere mor­tis, quod excogitari poterat, nempe singulis diebus mem­brum aliquod amputando interemit. Hanc itaque ob ca­ussam magna inter Cesarem, Papam et regem franciáé orta est seditio. Et iam hic de Caesaré plane dubitatur, num adhuc superstes sit, an occisus, an submersus in mare, cum in Aegyptum profectus esset, quae et ut res in eo agatur, tarnen singulis fere diebus in concione ipsius sit mentio, et Deum orant, ut nobis eüm restituat etc. Haec ad te scribere in presentia uoluj, simulque orare ut cum D. M. Pangratio ista, quae hic tibi mitto communi­care non graueris. Inter et alia multa, quae hic habete noua, sed propter celerem nuncii abitum plura scribere non potui. Nunc te ut antea, vehementer oro, ut, quoniam multum et gratia et authoritate apud omnes uales, meam caussam, praecipue uero ut quamprimum in sequentem annum pecuniam nanciscar curare uelis. Ego vicissim me ut gratum tuo atqe in me officiorum memorem agnoscas, Semper geram. Iam quod restat feliciter vale, ac o[mn]es quis mihi studysque meis bene uelle cognoueris, precipue autem charissimam tuam coniugem dominam nostram sa­luta meo nomine diligentissime etc. Et ignosco quod adeo sine ullo, aut ordine, aut arte scripserim, nam propter ce­lerem nuncii abitum me scribendo quoque celerem esse oportuit. Iterum vale. Datae Vitebergae 7. Calendas January. Anno domini 1541. Tuus obseruandissimus Joannes Salczer. Kivül: Moderato ac circumspecto domino Magistro Antonio Pausio syndico Schemnicensi patro suo in primis observando. A. 1541. Más kézzel: presentate 2. Marcy a. 1542. Joannes Sal­cerus Nouitates de Turcis scribit. Salczer papírra nyomott zárópecsétjével. Nemzeti Múzeum levél­tára- Törzsanyag,

Next

/
Oldalképek
Tartalom