Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

94. sz. Miskolczi Csulyak István Diarium-ából. - 1. Miskolczi Csulyak István önéletrajza

tes, alios pabulos equis portare, nonnullos prandium hu­mile praeparare, quorum non pauci cujates essemus, quidve moliremur, percunctati, responsum a nobis de rei veritate acceperunt. Ego vero ante omnia gyimnasiarcham quaerendi Comaromienses missum praestolor, qui post se­riem investigationem eos inter captivos humi sedentes in­venit, qui etsi vincti non fuerint, nihilominus armati pedi­tes, ne forte clandestina fuga quispiam evadere posset, in formám coronae circumvallarunt; ad quos nonnisi per intercessionem intromissi, incolumitati illorum principio collaetati, tenuis viatici, quod mecum sumseram, ex vino et libo partém ipsis obtuli, partém una cum eis absumpsi, per suppositum mihi avena turgidum saccum. Interea supervenit Georgius Nagy Idai, qui nunc Tricesimatoris mimére fungitur Debreczini, cum altero sodali, cuius nő­mén mihi non constat, qui etiam una nobiscum jentacu­lum sumentes, autores fuerunt, ut comitem juniorem Ste­phanum Bethlenium et Baronem Zoliomi Davidem salu­tarem, quod et feci, et victoribus congratulatus oravi, ut praeter alios captivos haberent hosce duos sibi commen­datissimos. Ambo me humaniter complexi orantem luben­ter exaudiverunt, dicentes se utrosque in mei gratiam sta­tim dimittere paratos esse, nisi illos periculum proditionis vereri deberent: tarnen se daturos operám, ut commenda­tionem meam non leve pondus habuisse suo commodo experiantur. Quia vero hora prandii sumendi advenerat, sellis equinis pro scabello sibi in cespite suppositis, una discubuerunt, et ut una secum pranderem hortatí sunt. Quibus ego gratias actis sine prandio ex conspectu illo­rum me subduxi, ut castra perlustrarem. Interea obvium habui Andreám Faragó, unum ex centurionibus, qui por­recta mihi dextera, ad castra abduxit. et videnda osten­dit. Interfuerunt castris illis a parte quidem principis Transylvani Georgii Rákóczi praeter duos dictos genera­les, Andreas Chiomaközi, nunc arcis Varadiensis supre­mus capitaneus, Stephanus Lazar, Ladislaus Bornemisza, Michael Ibrani, Andreas Gombos, et alii gregarii ad nu­merum tredecim millium ; cum Ezterhasiani quatuor mil­lium numerum non plane attigerunt: ubi adfuit Adamus Battiani banus, Paulus Ezterhas baro, Veseleni, Keglevit, Stephanus Horvát, Joannes Bornemisza, Georgius Dobos centurio et Stephani Sárkány patris cognominis filius; quibus devictis 24 signis potiti sunt, unico in eluvione submerso. Bombarda quae in manus victorum incidit Maximiliani imperatorís tempore fusa erat decem et sex

Next

/
Oldalképek
Tartalom