Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

94. sz. Miskolczi Csulyak István Diarium-ából. - 1. Miskolczi Csulyak István önéletrajza

Anno 1609. 21. Januarii patrono sepulto, ego quo­que sensim male cepi habere, cum integro mense phre­nesis ita debilitasset ut fere animam agerem. Interea dies generalis synodi, quo inaugurandus forem 18. Febr. Sze­rencini supervenit : cumque omnibus fere viribus ex­haustus essem, finita iam disputatione, ad mandátum domini Senioris conseniorumque, ego a rectore Zombori­nensi et Szerencinensi suffultus synodo ingressus sum nonnisi ad impositionem manus. Competitores habui qua­tuor, Emericum Rosos Kecskeméti ordinatum Cassoviam, Martinum Giarmati ad Basko, Michaelem Szent Margitai Dobszam, et Michaelem Nameni Cassa Uyfalum. Nondum convalueram cum dies nuptiis quoque meis sacer advenit 25. Februarii : et licet vix vires suppetebant assidendi mensae : nihilominus in aedibus parochiae Zomboriensis nuptias cum Juditha celebravi, quam postea ego intra anni et quod excurrit spatium vernaculam legere scriptu­ram exactissime docueram. Hunc vero annum tranquilla clausit morte Stephanus Szentandrasius Tarczalini, cui in Senioratu Szantoviae successit Georgius Tardi, quem inau­guravit Andreas Ungvári pastor et senior ecclesiae Mis­colcinensis, in qua synodo disputatutn est de Baptismo in specie ; hic ego respondentis functus sum munere. Anno 1610. Tholtsvenses per literas ad functionem ecclesiasticam 4. Maji invitarunt: quas Michael Szent Pé­teri praefectus, tamdiu apud se detinuit, donec alumnum suum Petrum Beszermeni mihi supplantasset ; qui licet inviderit fortunam meam, nihilominus deo propitio livor ille adeo honores meos obnubilare nequiverit, ut potius ad maiora contendendi januam mihi aperuerit. Nam eius­dem adhuc mensis 28. Maji Thokaienses quoque ad mu­nus Pastorale invitarunt. Anno 1611. Ivditha mea primogenitam sui cognomi­nem 30. januarii die dominico ante contionem matutinam hora 7. enixa est, quae postea 17. Martii post purificati­onem suam templum fuit ingressa. Eodem anno conjunx tribus fere hebdomadibus, mense Septembri ita gravi morbo detenta fuit, ut nullam penitus de sanitate reci­pienda spem haberem : et hoc conjugalis calamitatis pri­mordium, docere me occepit, scholam esse conjugium : verum Dominus lacrymarum et suspiriorum meorum mi­sertus, 23. septembris praesente Johanne Chuliak fratre, et audire et loqui et videre cepit. Haec mea conjunx erat dives virtutum foeminearum, maxime vero pudicitia supra quam dici potest ita splenduit, ut fere in Vitium degene-

Next

/
Oldalképek
Tartalom