Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

94. sz. Miskolczi Csulyak István Diarium-ából. - 1. Miskolczi Csulyak István önéletrajza

Verum praeter spem omnem, cum explessem Heidel­bergae tres integros annos cum octo mensibus, librari­amque suppellectilem Norimbergam transmisissem, ut sta­tim ex mercatu Francofurtensi Helvetiam et illinc Galliam, Angliám, Italiae partem aliquam cum Belgio adirem, de­cima septima martii, qui inciderat in diem Martis, allatae sunt nobis ex patria literae sine sumptibus peregrinationi dicatis : in quibus perscriptum fuit Magnificum patronum fatis concessisse, nobisque in patriam repedandum esse. Qui rumor quantopere nos sauciavit, cogitare is condigne poterit, cuius anima, non in patina, sed ad peregrinati­onem fuit totaliter destinata. Magno itaque cordolio pri­mum vestibus lugubribus comparatis itineri nos dedimus 21. Martii, et post Francofurtum ad Moenum vidi Seies­tadium, Miltebergam, Herbipolim, Norimbergam, Ratispo­nam, Straubingam, Passaviam, Lincium, Viennam, 7. április : ubi dominica Quasimodogeniti collegium Jesuita­rum cum templo, turri, bibliotheca igne periit. Viennam 13. veteris sive 23. Április discessi, et in itinere vidi quo­que Hamburgum, Posonium, Szemcinum, Tirnaviam, Gal­gocium, Tapoltsam, Privigiam, Thotpronam, Sanctum Mar­tinum, Szutsanum, Sanctum Nicolaum, Lutsinam, denique ultimo április, qui fuit dies lunae (Lapszélen: anno 1607.) Keismarcum in coena. Keismarcini per mensem quievi, et duas habui in aula conciones, unam 13. Maji, alteram 20. Maji. Gregorius Vaczi tunc Marcivillensis ecclesiae Primarius pastor, de redita meo certior factus, cum con­juge me salutatum venit, cum quo amicos salutandi gra­tia Marcivillam primum descendi 28. Maji, illicque septi­duum sum commoratus. Postea ipsius curru 5. Junii Mar­civilla discedens Jaszoviae noctem egi apud Raczkevi­num eius loci ex Pontificio Canonico lutheranum pasto­rem factum. Sexto Junii integro die Szepsini apud reve­rendum Joannem Siderium genialiter habui. Octavo Junii qui fuit dies veneris in templo Cassoviensi pro Emerico Ko­vasznai collega docui. Decima rursus die Szantoviae pro reverendo Georgio Tardi concionatus. XL Junii Tarczali­nensi scholae operam meam addixi, cuius ecclesiae tunc habenas moderatus est venerandus Senex Stephanus Szent Andrási, duorum dioeceseon senior, cum Petro H. Zomborino : scholamque ingressus, 5. Julii habui oratio­nem in praesentia ecclesiasticorum totiusque senatus, de laudibus seu commendatione oppidi Tarczal. In hac ego schola integrum annum carui bibliotheca mea, quam supra Norimbergae reliquisse dixi, nihilominus Erotemata

Next

/
Oldalképek
Tartalom