Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

94. sz. Miskolczi Csulyak István Diarium-ából. - 1. Miskolczi Csulyak István önéletrajza

ítem Unda parit parvas maculosa- corpore ranas, Nunc clamant ß«Q ß<*Q nunc ßaxga%a dira coaxant, Clamantes tumidos extollunt ordine ocellos, Atque natando solent quod edant perquirere gramen. Vita hominum parum stabilis. Ut flos campestris Borea spirante peribit, Sic homines cunctos mors violenta rapit. Sed velut idem flos Zephyro adveniente resurgit, Mortales surgunt sic resonante tuba. Bernhardi dictum. Crede mihi triplici totus jam ducitur orbis Morbo : prineipio, medio, ultra fine laborat. Nascitur immundus, vivit malus inde repente, Mortales cunctos sequitur miserabile fatum. Clarissimo et reverendo Andreae Saarosi. Omnipotens genitor rerum, cui summa potestas, Det vitám mentem cum pietate bonam. Suscipe Miscociae puerilia carmina musae, Vir mihi dilecti patris amate loco : Suscipe, sed teneris veniam concedito rythmis, Primitias quia habes, carmina nostra, meas. 0 quoties nostrae specimen tibi mittere mentis Et volui tenerae prima elementa lyrae. Ut te nostra virum celebraret epistola magnum Nomine dilecti quem genitoris amo. Hactenus ast vetuit pudor a ruditate profecta Cymba nec in tali nostra natavit aqua. Nunc vestrae placido fretus bonitatis amictu^ Quo facile quosvis, vir verenande, tegis. Litterulae vestras nostrae verguntur ad aedes, Ista igitur placide qualiacunque legas. Quae si nostra tibi sensero scripta probari, Liberius posthac musula nostra canet. Vive diu felix multos ad Nestoris annos, Te precor incolumem servet ut ipse deus. Servet felicem te ut euntibus undique fatis, Detque precor vestrae prospera quaeque domus Debrecino 1594. 4. Octobris. Benedicto Meszleni praeeeptori salutem. Forsitan unde tibi mittatur epistola quaeras, Condita quae imparibus scripta venit pedibus ?

Next

/
Oldalképek
Tartalom