Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.
94. sz. Miskolczi Csulyak István Diarium-ából. - 1. Miskolczi Csulyak István önéletrajza
Cantoris Miscolninensis, tunc vero Debrecinensis scholae alumni commendatione illectus anno 1589, ubi duo clarissimi rectores fideliter docebant, Stephanus Chiorba Debrecinus et Johannes Tholnai. Ecclesiae vero praefuerunt venerandus Georgius F. Gönci fratrum superattendens et Caspar Pesthi: hic usus sum collaboratoribus Joanne Tanczos Debreczino, et Nicolao Gönci. Habui hic hospitium in piatea sutorum apud Basilium Szabó, non quidem sartoriam exercentem artem, sed negotiatorem; qui ex pecorum Ternaviam versus abactione, multam quotannis pecuniam sibi corradebat, virum inter suos probissimum et pium, apud quem tamdiu substiti, donec uxor, mater vero Casparis, cum quo una gymnasium frequentare solebam, diem suum extremum clauderet. Coactus igitur rursus Uyhelinum redire, ubi tunc scholae rectoris munia obibat Clarissimus Franciscus Tholnai, anno 1591, sub quo primum ex Dialecticis, quid sit subjectum, quid praedicatum didiéi, inque erotemata Lucae Loffii Dialecticae annotationes excerpsi. Caeterum hic postquam animum ad matrimonium applicasset, duxisset filiam Matthiae Thoraconymi. magnifici herois Francisci Dobonis voluntate ad Szeregnie pro sacris concionibus habendis discessit 26. novembris hora 3. pomeridiana. Ego vero rursus anno sequenti Debrecinum descendi ad priorem hospitem, sed adhuc viduum, cum rectorem scholae agere debuisset Georgius Beckesi. Verum cum lecto affixus, officio rectorali fungi minimé posset, sub initium anni 1593. ex academia Heidelbergensi redux Johannes Tharaczk Debrecinus scholae gubernacula suscepit, sub cujus fidelissima informatione non integri biennii spatio, collaboratoribus Bekesi et Stephano Detsi diligenter officio suo fungentibus, et Graeca declinare, syllogismos formare, convertere propositiones, et ad módos reducere, cum Ponte Asinino et Syllogismo circulari didici. Privatim ad poesim informando viam mihi monstravit facemque praetulit Laurentius Szegedi Debrecini, invidentibus condiscipulis meis, maxime vero Gregorio Transylvano Ölvesi, qui etiam atramentarium meum una cum libris meis extra fores Musaei Szegediniani depositum, clam abstulit, diuque apud se detinuit. Prima poéseos meae rudimenta haec fuere : Saepe animum laedit placidum vesana libido, Integram mentem sic facit haec stolidam. vel Laedere saepe solet nostram venus improba mentem.