Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.
94. sz. Miskolczi Csulyak István Diarium-ából. - 1. Miskolczi Csulyak István önéletrajza
ideoque Tholtsvensibus relictis, anno 1578 Liscam migravit : ubi ego vix adhuc quinquennis cum matri puerperae cantillationibus intempestivis mölestus essem, mater ut quietior esse posset, per campanatorem Benedictum Scarosi domo exegit, inque scholam rapi jussit, cui tunc praefuit Michael Sokliosius. Et hac occasione studiis literarum initiatus, adeo fui cupidus discendi, ut nemo praeterquam semel me postea invitum scholae limina salutare viderit. Quia vero ingenio valebam plurimum, intra paucos dies prima literarum elementa tarn fideliter hausi, ut anno sequenti, vel tertio sub rectoratu Petri Marjalaki, praeeunte tarnen seria praeceptorum informatione, disticha Ausonii moralia, Catonis nomine nuncupata, et interpretarer vernacule, et ruditer scanderem. Tunc quoque festivorum dierum hymnos, antiphonas, vulgaresque cantiones apprime didici. Habui tunc inter plures Johannem Lignarii condiscipulum, cujus in parentis horto, scholae admodum vicino, strues erat straminum : illius ego pellacia ductus, scholam intra aliquot horas neglexi, et una cum eo in acervo straminum lusitavi. Paedagogus meus absentiam meam parenti denuntiavit locumque in quo agerem, ostendit, et in scholam vel invitum trahere petiit. Paedagogi conatum condiscipuli mei ex schola aperuerunt : ego vero ut manus quaerentium evitarem, relicto horto herilem domum peto, meque subter lectum abscondo, interea heram enixe orans, nemini prasentiam meam proderet. Vix ista protuli, mox ancilla nostra supervenit, et heram domus, num ego illic delitescerem, rogat. Illa negat ore, sed digito locum. in quo latitarem, ostendit. Sine mora ancilla stragulo lecti sublato me respexit, progredique jussit. Ego quidem non invitus pareo, sed prius proditionis heram insimulans, scholam ingredior, ubi ego plagis aliquot propter petulantiam insignitus, in tabella lignea uti praescriptum erat, literulas pingere cepi et discere. Anno 1584 sub Georgio Tardi Graecam lecturam didici, initio facto ab illo dominicalis Evangelii textu, Ego sum pastor. Illic cum condiscipulo meo Johanne Tardi disputavi carminibus ab extrema dicti jam carminis litera redorsus, cumque Victor essem, duas a rectore honorarii loco accepi chartae portiunculas. Non tardavit adesse annus parentis mei fatális, studiorum vero meorum ad maiora tendenti natalis : cum mater jam orbata viro, anne 1584, 27. Április, hora 6 vespertina, duorum filiorum triumve filiarum superstitum