Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

Oklevelek a reformáció első századából

Ilii namque destituti calcaribus in studio virtutis paula­tim languescerent, hi vero spem impunitatis nacti nescio quo audacie ferrentur. Quapropter omnino probande sunt recepté consuetudines, que cum ad alias acciones honestas, tum maximé ad vincula coniugalia ornanda adhiberi solent. Inter quas tarnen precipua est ea, qua presencia optimorum quorumque virorum exoptatur. Ut autem eo facilius, quo fine hec a me dicantur intelliga­tis, brevittr in sequentibus et quam potero perspicue ani­mi mei sentenciam circumspectis, dominacionibus vestris aperire volo, enixe petens, ut pro vestra humanitate, non tantum attente, verumeciam benevole, hec que a me scribuntur excipiatis: Cum genus humánum ita sit conditum divinitus, ut paucissimi extra vitám coniugalem castitatis leges obser­vare possint, presertim in hac nature corrupte condi­cione, requirit deus, ut omnes conscii sue infirmitatis et iustam etatis maturitatem consecuti prime illi ordinacioni adhuc in paradiso institute se subjiciant et iuxta institu­cionem divinam moremque suo cuique loco proprium, unicam sociam vite eligant eamque indissolubili nexu sibi per iuramentum iungant. Huic voluntati divine ob­sequium prestare volens, prius tarnen re diu deliberata et implorato auxilio diuino adoptavi mihi in conjugem Annám virginem, filiam Leonarti Stökelii jam in Christo de­functi, in quem singularia vestre reipublice viri ornatis­simi benevolencie extant documenta et quidem rem eo deduxi ut impetrato eo quod optavi, dies nupciis sit in­dictus XVI. septembris. Ad has igitur ornandas vos pru­dentes ac circumspectos viros dominum judicem omnes­que iuratos civitatis schemnicensis, ego cum tota familia Stökeliana invitamus, humilime petentes, ut non tam qui­dem mea causa, quam propter memóriám amicicie, que vobis cum Stökelio fűit ad eum diem adesse velitis et per adventum vestrum decori eius viri filie esse, qui hasce finitimas partes Ungarie sua industria, quam totós XX. annos prestitit in docenda iuventute exteris nacioni­bus partim notas reddidit, partim vero decus earum am­plificavit. Etsi autem videntur mihi deesse argumenta, quibus hoc circumspectis dominacionibus vestris persuade­am, tarnen existimo equitatem ipsius peticionis habituram esse pondus aliquod. Nihil enim est magis ex officio vi­rorum politicorum, quam ut sint ornamento honestis accio­nibus, qualem hanc meam esse scio. Primum namque authorem habet Deum non hominem, adhuc in integra

Next

/
Oldalképek
Tartalom