Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. X. Budapest 1911.

II. Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve.

25. Clarissimo Johanni Simándi designato primario pastori ecclesiae Ujhelyiensis. S. D. Clarissime domine Simándi, dilectissime fráter, hoc illud erat evangélium, cujus nuper in publica suburbii vestri piatea tibi valedicenti praedixeram, quod habenas gym­nasii tui propediem cum primariatu Ujhelyiensi commutares, tandemque vela tua ad portum ministerii sacri quietiorem applicares, quorsum tu mea quidem apud Illustrem comitem intercessione pridem appulisses, si successor ille tuus suum ad illustrem comitem maturavisset adventum, et plenarie, prout debuerat, sese resolvisset. Factum quidem tardius, sed factum bene. Nec est aliud, quod ego vocationi tuae obicem ponam concionandique provinciám tibi interdicam, canonice enim vocatus es, illis, quorum maximé intererat, consentien­tibus. Perge igitur mi charissime fráter Christo duce et auspice Christo, quem oro, adsit ille tibi superne gratia sua tuisque sanctis laboribus ita benedicat, ut spartam, quam pietate tua nactus es, ad sui nominis glóriám, auditorum tuorum salutem, honorisque tui magmentum exornare queas. Amen. Disputabimus Dei gratia de autoritate Sacrae Scripturae. 26. Exemplar cursilium ad generalem aestivalem vocandarum Ujhelyinum. Misericordia Domini vos vestrosque tueatur. Reverendi et Clarissimi viri, ita res humanae motu quo­dam vicissitudinario sursum deorsumque volutantur, ut nun­quam aut rarissime eadem in habitudine sese diu contineant, unde fit, ut nobis almae quietis tranquillitatisque patronis con­tinuum quoque laborem imperent, et vix vei ad momentum respirandi locum concedant. Exemplo hoc domi nato compro­batum ibo. Venerabile siquidem Presbyterium in tetrico fratris nostri consacerdotis negotio, qui jam cum beatis agit aetatem, gnaviter mense Martio desudavit, ut extra pomoeria Ecclesiae sentinam illám fonticam, quae jam per ora omnium ubique licenter volitat, eruncaret, vobisque interea domi mansionem concederet, verum quoniam quod voluit, nondum propter obicem in effectum deducere potuit, piacúit ejusdem causae discussionem generali synodo comraittere. Hujus ego cele­brandae dum tempus idoneum praestolor, ecce aestas quoque amoenissima anni pars irrepsit, qua nonnulli fratrum ex func-

Next

/
Oldalképek
Tartalom