Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. X. Budapest 1911.

II. Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve.

rum Reverendarum concursum, maturum consilium seriamque discussionem in proxime futura partiali flagitat. Ejus rei gratia fraternitates vestras Reverendás in Bénye, Tolcsva, Vámos­ujfalu, Olaszi, Patak, Ujhely, Toronya, Jesztreb, Helmecz, Tárkány, Újlak, Terebes, Szécs, Varanó per praesentes requiro et amice hortor, paulis per occupationibus excusationibusque omnibus sepositis, velitis ad XI praesentis mensis Julii diem Ujhelyini mature comparere, ut Domino bene favente peractis peragendis, eodem adhuc die quilibet nostrum ad suos salvos salvus et ipse redeat. Quod faxit salutis autor communisque omnium altor Deus. In quo finio et vos universos et singulos et pacate valere percupio. Dabam Liscae 3. Julii 1629. R. D. V. fráter et amicus S. P. M. 45. Anno 1629. 2. Julii cum Reverendo Matthaeo Szepsi Thokaini cum adfuissem apud Dominum provisorem Szikszai Mátyás, praemissa officiosissima salute, nomine universae Fraternitatis consilium simul et auxilium ejus in promovendo negotio ecclesiastico petiimus, specialiter vero in expediendis ad Sereniss. Principem in Transylvaniam inclyti comitatus Zempleniensis literis et attestationibus de antiquo salaria pastoris Ujlakiensis ex allodiatura Garaniensi. Utrumque luben­ter promisit et se prima statim et quidem optima occasione transmissurum spopondit. Secundo egi de ablegatione seu promotione ad academiam scholae Ujheliensis rectoris Valen­tini Vári. Dixit nondum restixisse boni propositi apud se ani­mum, licet videatur nonnihil subirasci Reverendo dominó Emerico Kovásznai, quod immerentem illum . . . ­1 Padanium frustra sibi commendasset et promoveri voluisset, sed nolle jam amplius sine experimento aliquo et multorum aliorum commendatione aliquem promovere. Daturum se operám, ubi plus otii nactus fuerit, negotium hoc etiam cum rectoribus Patakinensibus communicaturum et per occasionem effectui daturum. Tertium de successore in primaria pastorali functione in ecclesia Bodrogkereszturiensi actum, et cum dixissem me velle R. et Clariss. dominum Benedictum Szegedinum illuc promotum, plurimum gratulari se sacravit verbis. Obtuli eundem etiam nobilibus et civibus Bodrogkereszturiensibus, qui causati mores ejus austeros, commendationi nostrae non acquieverunt, sed animum ad dominos Reverendos Martinum Sámsondi Mis­1 A keresztnév számára üres hely hagyva. Egyháztörténeti Adattár. X.

Next

/
Oldalképek
Tartalom