Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. X. Budapest 1911.

IV. Vegyes közlemények.

3. Gyulafehérvár, 1584 szept. 3. — Báthory Zsigmond a gyulafehér­vári plébániát liosvai Benedek mesternek adományozza. (Col­latio plébániáé Albensis Reverendo Magistro Benedicto Ilos­vano, pastori eiusdem ecclesiae Albensis, vita sua durante.) Nos Sigismundus Báthory de Somlio Woivoda Transsil­vaniae et Siculorum Comes etc. . . . Memóriáé commendamus tenoré praesentum, significantes quibus expedit universis, quod nos inducti meritis, virtutibus, morum integritate ac literarum scientia, ceterisque animi dotibus reverendi magistri Benedicti Ilosvani, pastoris ecclesiae huius Albensis, quibus ipsum a deo altissimo praeditum atque insignitum intelligimus; consi­derantes etiam quo studio, diligentia et affectu atque adeo cum fructu maximo complures annos suo functus sit officio, ecclesiam dei instruendo, gubernando atque synceram et puris­simam de deo doctrinam praedicans: eidem igitur Benedicto Ilosvano, tanquam personae idoneo et de hac ecclesia bene­merito. eandem plébániám Albensem, simul cum cunctis pro­ventibus, utilitatibus, obventibus et reditibus ad eandem plébániám de jure pertinentibus ac pariter cum plena juris dictione et authoritate ministros, rectoresque in ipsam scholam et ecclesiam Albensem instituendi, nominandi et ordinandi vita sua comite gratiose dandam duximus et conferendam, imo damus et conferimus praesentium per vigorem. Quo circa vobis egregio Nicoiao Tliamásfalwy, provisori arcis nostrae Albensis, item prudenti, circumspectis judici et juratis civibus civitatis huius Albensis, necnon concionatori, rectori scholae, ministris, ceterisque universis ad hanc ecclesiam Albensem pertinentibus, modernis et futuris, praesentes visuris, harum serie comittimus et mandamus firmiter, quatenus a modo deinceps eundem Benedictum Ilosvanum pro vero et legitimo plebano, gubernatoreque eiusdem ecclesiae Albensis recogno­scere ac eidem in omnibus justis et legitimis obedire, reditus­que ad eandem plébániám de jure pertinentes administrare et administrari facere debeatis et teneamini. Secus non facturi. Praesentibus perlectis, exhibenti restitutis Datum Albae Iuliae tertia die mensis Septembris, anno domini millesimo quingen­tesimo octogesimo quarto. Orsz. levéltár, kincstári osztály. A gyulafehérvári káptalan levél­tárából. Liber regius Tom. I. fol. 244. Közli: Pokoly József.

Next

/
Oldalképek
Tartalom