Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. X. Budapest 1911.
IV. Vegyes közlemények.
IV. Vegyes közlemények. 1. Gyulafehérvár, 1569 július 13. — János Zsigmond fejedelem Károlyi Péter váradi lelkésznek a váradi Szent István hegyen egy szőlőt adományoz. Nos Joannes secundus, dei gratia electus rex Hungáriáé, Dalmatiae, Croatiae etc. . . . Memóriáé commendamus tenoré praesentium, significantes quibus expedit universis, quod nos, cum ad nonnulorum fidelium nostrorum supplicationem nostrae praeterea factam majestati, tum vero videntes vita, virtute necnon honestate et eruditione haud vilgari fidelis nostri honorabilis Petri Karoly, praedicantis verbi divini in civitate nostra Waradiensi, quibus ipsum ab altissimo deo insignitum cognovimus, totalem igitur et integram vineam, alias Matthiae presbyteri, "Weres cognominati, in promontorio Waradiensi, Zentistvan hegye vocato, in vicinitate vineae circuspecti Urbani Pokol sitam, quam nos superioribus annis nobili quondam Nicolao literato, Bona cognominato, infra quatuor duntaxat annorum spatium contuleramus, jam eo mortuo, rursus ad nos, nostramique collationem devolutam et per fidelem nostrum, nobilem Joannem Sárossy, directorem causarum nostrarum Waradiensium mandato nostro manibus dicti Petri Karoly assignatam, eidem Petro Karoly, suisque haeredibus et posteritatibus universis clementer dedimus, donavimus et contulimus, imo damus, donamus et conferimus jure perpetuo et irrevocabiliter tenendam, possidendam, pariter et habendam, salvo jure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio litterarum, quas in for-