Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. X. Budapest 1911.
III. Dr.Liffort Károly genfi polgár segélygyűjtő útja Erdélyben és Magyarországon.
tantum sortis sed et primarios viros, qui ipsius sectatores, jure fautores et patroni esse deberent, semper habuerit. Id quidem, ne exemplis a veteri Ecclesia repetitis confirmare tentemus, facit eorumdem malorum ferax hoc nostrum seculum. Quantis et quam periculosis bellis Germania et Gallia jam a multis annis hac de causa vexatae fuerint, nullus ignorat. Hoc vero tempore id tanquam corollarium Satanas suggessit, nempe ut plerique potentes et magni nominis viri foedus quod vocant sacrum, ad evertendam et eradicandam veritatis et Religionis memóriám, inierint. Quod quidem foedus a Tridentini concilii sanctionibus originem traxit et in Gallia magnum incrementum per factiones potentum accepit, inde ad finitimos ejus incendii flamma pervasit. Hujus rei, inter caeteras urbes, miserrimum exemplum Geneva, Imperii urbs, esse potest, quae quidem, antea multis insidiis a Pontificiis frustra tentata, hodierno die bello horrendo a Sabaudiae Principe, potentissimo hujus foederis membro, vexatur. Ad hoc bellum convocata sunt Pontificis aliorumque Principum et finitimorum Gallorum, ejus foederis asseclarum, auxilia. Quibus quidem subsidiis hanc nostram urbem, non aliam ob causam quam quod veram religionem professa ob eandem profugos benigne excepit, fovit et hostium crudelitati eripuit, prorsus evertere conatur. Nam quod jura et actiones supra urbem nostram praetexit, id ad speciem et dicis causa fit, cum ipsius jura per Judices et Arbitratores saepius visa et explosa fuerint. Et quidem hactenus singulari quadam Dei benignitate et dementia hostis conatus irriti fuerunt, sed quia ejusmodi bellum et longum et difficile proculdubio futurum est, cum adversariis nostris non desint qui militem, pecuniam et caetera ad bellum necessaria contra nos Religionis odio subministrent, fieri non potest ut urbs nostra, diuturno et jam triennali bello vexata, quin etiam exhausta omnibus rebus ad bellum necessariis, nummis praesertim et frumento, diutius subsistat, vastato praesertim et depopulato vicino agro; imminente etiam nobis gravissimo bello ab eodem hoste qui militem in Itália cogit quod nos magis urgeat. Quo fit ut auxilium et opem ab Illustrissimis Principibus, Generosis Dominis, Nobilibus Amplissimis Statibus et clarissimis viris qui commiseratione nostri tenebuntur flagitare cogamur, ea spe fore ut, pro insita eorum pietate et humanitate, praesertim vero propter ejusdem Religionis assertionem, nos ope, consilio et pecunia adjuvent. Hujus causa nobilem Carolum Liffortium, jurisconsultum, Majoris nostri Consilii charissimum Consiliarium, ad praenominatos Illustrissimos Principes, Generosos Dominos, Nobiles et Amplissimos