Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. X. Budapest 1911.

II. Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve.

II. Deum esse Diagoras melius negavit, propterea áö-eoc est cognominatus, Protagoras vero dubitavit: at vero nos orthodoxi, quos ordo naturae pulcherrimus, praestantiaque mentis humanae, nec non testimonia patefactionum divinarum etc. edocuerunt, certo credimus esse Deum. III. Qui etiamsi definiri néquit, cum sit immensus, et cujus essentia nobis est incognita, tarnen aliquo modo sic describi potest, quod Deus sit essentia spirituális, intelligens, aeterna, alia a creaturis omnibus, incomprehensibilis, immuta­bilis, verax. bona ; justa, casta, misericors, benefica, liberrima, immen^ae potentiae, irascens peccatis, — quae est Pater aeternus, qui Filium suum ad imaginem suam ab aeterno genuit, et Filius imago Patris coaeterna, et Spiritus Sanctus procedens a Patre et "Filio, sicut patefacta est divinitas certo verbo, tradito per prophetas et apostolos, et testimoniis divinis. De quibus responsuri sunt theol. candidati. Közli: Zoványi Jenő.

Next

/
Oldalképek
Tartalom