Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. X. Budapest 1911.
II. Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve.
sine marito suo vivere, assumpto secum parente proprio, quaesitura descendit quoque ad partes nostras maritum, quo invento tantum abfuit, ut pro conjuge propria ad se reciperet, ut etiam facie tenus sese cognoseendum inhibuerit, ideoque, ut fama est, illo dicente, se nolle amplius cum uxore jam dicta cohabitare, rursus a nobis in Poloniam transfugit. Ista vero praeter omnem exspectationem marito suo orbata, cum non aliter vitám suam honeste transigere posset, in oppido nostro Liszka, apud aliquot melioris famae viros honeste serviendo bonum sibi nomen conciliavit. Quia vero ista Anna prioré Servitute valere jussa stationem pristinam suam mutare vult, apud nos vero non est moris, ut peregrinae nationis virum aut foeminam, nisi constet apud suos de honesta origine et conversatione, ad aliquam sive functionem sive matrimonium promoveamus: piacúit Reverendam et Prudentissimam dominationem tuam per praesentes monere et rogare, ut nos simili in epistolari forma et sub authentico pagi sigillo de hujus Annae et Matthiae olim mariti sui matrimonio edoceant, qualiter, scilicet apud vos in matrimonio vixerint, utrum vir aut foemina fuerit matrimonii dirempti autor, et num maritus hujus sit adhuc superstes, et ad alteras nuptias transierit, numque ex eodem matrimonio liberos susceperit. Justum et aequum est, quod petimus, justum itaque est, ut praestetis. Quod si dominationes vestrae Reverendae et Prudentissimae fecerint, piam huic foeminae ad majora aspiranti, nobis vobisque, imo Ecclesiae Christi operám praestabunt. Valete feliciter in Domino quotquot estis una salute omnes. Dabam Liscae. IV. 1632. 1. Illustrissimo ac Magnifico Domino Domino Georgio Rákóczi de Felsővadász, misericordis Dei gratia regni Transsylvaniáé principi, partium regni Hungáriáé dominó et siculorum comiti et patri patriae, dominó dominó nobis gratiosissimo. 1 Alázatos szolgálatunkat és az Nagyságodnak boldogságos hosszú életéért Istenhez való buzgó könyórgésünket Ígérjük, mint kegyelmes urunknak és édes gondviselő atyánknak. Az 1 Széljegyzet: Generosus dominus praefectus non transmisit in Transsylvaniám.