Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. X. Budapest 1911.
II. Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve.
Si quid pietas tua melius consilio meo superaddiderit, patienter feram. Feliciter eandem valere percupio. 16. Junii. In synodo, si ita Domino placuerit, venerandum presbyterium, quid facto sit opus, dijudicabit. 14. 1. Julii. Csörgőről és Legényéről falu képében jöttének volt hozzám Egri István nemes és más István nevü sánta ember prédikátor kérni, commendáltam nekik mostan Toronyán vacáló Gregorius Görgeit, ki ennek előtte abarai pásztor 4 esztendeig volt. 15. 14. Julii. Jolianni Simándi Ujhelyinum. S. P. Reverendus dominus Basilius Töltszéki a suis Lasztocziensibus dimissionem habet, cui ne ipse quidem, sicut mihi retulit, nisi sententiam mutarit, prorsus contradicit. Verum, ut decorum in Ecclesia servetur, cognoscenda erit causa et unanimis dimissionis et spontaneae cessionis. Dolenter enim audio ipsum fere capularem scandalosissime in sua functione ut domesticis suas convixisse, ebrietatem ipsi alias familiárissimum convictorem lascivia et perjurio cumulasse, ob quae aliquando de vita periclitatum fuisse, nunc vero etiam de honore periclitari. Si vera sunt, in rustico vix nedűm in theologo ferenda vitia. Quare Clarissima tua dominatio cum altero collegarum et vicinioribus Borsiensi, Jesztrebiensi, Ujlakiensi, Thoronensi, quem propter aetatem huic actioni constituo praesidem, et Redmeciensi, ad proxime sequentem Jovis aut Veneris diem Lasztocinum transeat, perque modum visitationis de pastore et scholae ejusdem rectore omnia diligentissime cognoscat, et ad me acta in scripto transmittat. Ipse vero dominus Basilius foro se paret, in synedrio presbyterorum venerabili ita sese sistat, ne causa cadat. Vale feliciter. Dabam properanter 14. Julii 1631. 16. Reverendi Basilii Szolnaki ex nostro Boly Clariss. Michaeli Szepsi ad Ladány commendatio 16. Julii. Salutem in Filio Dei prosperamque valetudinem precor. Patriarcha Jacobus vitám hominum peregrinus ipse dixit peregrinationem esse. Quod sicuti deomnium ordinum homi-