Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. X. Budapest 1911.

II. Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve.

10. Reverendis viris dominis Urbano Kisfaludi et Matthaeo Szepsino. S. P. Quam vere vulgi diverbio jactatur, sponsum noviter factum ad quadraginta dies prudentia destitutum iri, Generosus Georgius Bonis junior Toltsvensis comprobatum it. Is enim bona cum Ecclesiae gratia sequenti die Mártis sponsam suam ex Lök domiductioni párat, interim vero aut penitus nescius, aut saltem oblitus est Canonis Ecclesiastici sequentibus 4 hebdomadibus nuptiarum solemnitates inhibentis. Errorem m e praevio agnovit, sed calendarium culpat, quod festum ascensionis Christi non con­notavit. Prius sese ad nuptias praeparare non potuit partim militum grassantium armis, partim aquarum eluvione prohibitus ; ulterius vero ut differat propter affluentem rerum victualium jacturam hospitesque eminus vocatos religione sua prohibetur. Urget me et dominum Komjáti per suos, ut aut ipse aut ego copulationi intersim. Negavi simpliciter per canones meam praesentiam. Interim tarnen ex ignorantia delinquenti aliquid indulgendum judico, ne asperitate nostra ex malsea matéria metallum conflemus. Reverendarum vestrarum dominationum mentem et consilium expeto, judicate, quid facto sit opus, quo fretus, quod uni vitio verti possit, vestro consentienti voto imminutum eam. Malo enim vobiscum una aut stare aut cadere, quam proprio arbitrio pendere. Valete feliciter. Dabam Liscae 23. Mártii 1631. 11. Commendatio Georgii Zemleni cotlegae secundi in schola Patachinensi docentium ad Vinnam. 1 Salutem animi corporisve precatus, me meaque studia ad aram dominationis vestrae Reverendae suspendo. Reverende vir et in Christo fráter honorande, et invitatione vestra honori­fica motus, et commendatione nostra cinctus, en pergit ad fraternitatem vestram Clarissimus vir dominus Georgius Zem­leni, secundus docentium in schola Patachinensi olim collega, quam ipse occasionem, ut priorem mutaret conditionem inter domesticas suas curas sicut praestolatus est avidissime, ita non illibenter amplexurum credo. Est vir apprime doctus, in disputatione promptus, et si per familiärem sibi morbum lice­ret, ad maxima natus, spartaque non indignus. Doleo, quod 1 Széljegyzet: Hanc quidem commendationem tunc a me petiit, sed nunquam postea repetiit, nec abstulit. — 21. Julii clandissime dicitur abiisse non salutato dominó praefecto, nec ministerio Patakinensi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom