Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IX. Budapest 1910.
II. Adatok a dunántúli reform, egyházkerület történetéhez.
excusationis velamine, omnes nostrae inspectioni subiecti ecclesiarum ministri, in dicto loco et tempore adesse velint, et studeant, sub poena in articulis expressa. Ordinandos quoque adesse volumus, sub poena amissionis hactenus indultáé licentiae, duobus ad minus vitae et vocationis suae testibus secum adductis. Casus quoque et difficultates synodi deliberationem concernentes, ministri ecclesiarum notatas secum adferant, ac iudicio ecclesiae discutiendas, et complanandas proponant. Facturi Deo gratissimum, ecclesiae utilissimum obsequium. Praesentes vero convocatorias, quilibet ad suum vicinum mature et stúdiósé perferri curet, exhibitionis die in tergo literarum notato, ultimus in synodo restituat atque sic Deo cooperante, absolutis synodalibus negotiis, ad suum quilibet officium continuandum revertamur. Diu feliciterque valere vestras Dominationes cupimus ex animo. Kiskomorii die 10. Április 1624. Vestri in Domino fratres Stephanus Pathaynus, superintendens. Joannes Paulides Canisaeus, minister ecclesiae Papensis, senior, coetusque ecclesiastici nótárius. Ordinandi. Alexander Lascovius, Jádensis, in Simigio. Nicolaus Gyarmatinus, Börhidensis. Michael Hedainus, Nádasdensis. Gregorius Szokolinus, Tabiensis. Catalogus ministrorum in synodo hac praesentium, ex senioratu Venerabilis Domini superintendentis Kiskomariensi. Venerabilis Domus Stephanus Pathay superintendens, Kiskomariensis. Thomas Szeremlyéni,. Hetesensis. Johannes Komáromi, Aszalóiensis. Alexander Lascovius, Jádensis. Stephanus Jobbági, Gelsensis. Ex senioratu Papensi. Johannes Paulides Canisaeus, minister ecclesiae Papensis. Dominus Johannes Szent r Georginus, Mezőlakensis. Andreas Budaeus, Mező-Orsiensis. Stephanus Sabbaraeus, Kupiensis. Stephanus Paxi, Bödögensis.