Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IX. Budapest 1910.

II. Adatok a dunántúli reform, egyházkerület történetéhez.

utramque naturam. Atque Christus implet omnia. Ergo: Est ubique secundam utramque naturam. (Petitum ex Eph: 1. v. 23. et Eph. 4. v. 10.) Ad hoc argumentum responsum est, et primum od inaio­rem: esse nempe in eo fallaciam tum a dicto secundam quidem tum consequentiae et consequentis. Nulla enim est ratio con­sequentis in maiore, sive connexionis antecedentis cum con­sequente. Quicunque implet omnia, is est ubique secundam utramque naturam, si nempe secundam utramque naturam implent, et quidem substantialiter. Ad minorem: Christus implet omnia: Esse fallaciam figuráé dictionis. Christus namque ascendendo in coelum, implevit omnia, non mole et substantia carnis suae, sed donis et virtute. Vei enim implet omnia carnis suae substantiae; vei vero operatione, dominatione, virtute et efficatia donis. Si prius: sequitur corpus Christi in omnibus arborum foliis, gramine, ligno, lapide esse, hoc est stabilietur generalis et crassa ubiquitas. Universalis namque clausula omnia, complectitur cuncta, quae sub coelo sunt. Si posterius: illud nihil faciet ad corporis Christi ubiquitatem, et est fallacia ignorationis elenchi. 2. Christo praecipienti est obediendum. Atqui Christus praecepit: accipite, comedite etc. Ergo etc. . (Petitum ex verbis institutionis.) Responsum est ad hoc argumentum concessione totius argumenti. Si vero annectatur cauda: et per consequens, corpus Christi est accipiendum et comedendum ore carnis : respondetur, plus inferri in conclusione, quam erat in prae­missis: esse fallaciam consequi. 3. Quicunque corpus Christi ore in sacra coena non sumunt, non habebunt remissionem peccatorum. Ergo etc. Responsum est: Esse fallaciam non causae. Causa enim remissionis peccatorum non est oralis corporis Christi in sacra coena sumptio, sed meritum mortis Christi fide nobis app­licatum. Habent pii remissione peccatorum esset oralis in coena corporis Christi sumptio : sequeretur etiam infideles, qui secundum adversarios, corporis Christi in coena ore sumunt, habere remissionem peccatorum, non manducant, non sumunt corpus Christi ore. Atqui infideles non liabent; iterum, ergo etc. Ratio maioris. Qua sublato eifectu, tollitur causa. 4. Si oralis carnis Christi manducatio non esset, indigne sumentes non condemnarentur. Atqui condemnantur. Ergo etc. Respondendum. Est fallacia non causae. Infideles enim condemnantur, non propter oralem Christi carnis manducatio­nem, sed propter suam infidelitatem, etc, etc.

Next

/
Oldalképek
Tartalom