Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IX. Budapest 1910.
I. Adatok a felsődunamelléki reform, egyházkerület történetéhez
non multis suorum desideratis, iam metropolis Hungáriáé et ipsam sacram regni coronam in potestate haberet, ne quid per tyrannidem facere videretur, generalem regnicolis Diaetam Posonii in festő dominica Martini episcopi exordiendam indixit, in qua de patriae nostrae dulcissima libertate, a nimium superstitiosi Ferdinandi tyrannide et superbissimi cleri intemperie assecuranda; item de diu expetita cum regnis evangelicis confederatione communi statuum et ordinum regni suffragio tractarentur. Comparuerunt ergo in Diaeta illa frequentes, maximé autem ex Comitatibus ultra Danubianis et ex Hungária inferiori (Comitatibus Cis Danubianis puta Soproniensi, Veszprimiensi, Jaurinensi, Zaladiensi, Castriferrei propter vicinitatem Germanorum, metu ne comparerent aliquamdiu coercitis) in qua de eo multum diuque tractatum fűit, ut Ferdinando reiecto Gabriel in regem Hungáriáé coronaretur. Haec statuum et ordinum intentio tarn validas sumserat vires, ut qui Gábrielem paucos intra dies coronatum iri non crederet inveniretur prorsus nemo, quae tamen praeter quorundam exspectationem, sed magna omnium admiratione in consilium de induciis cum Ferdinando ad festum Dominica Michaelis archangeli, iisque bonis conditionibus fiendis est transmutata. Hanc ergo in Diaetam Posoniensem, vera spe fore nempe, ut novus rex et libertatis patriae vindex ecclesias sub tyrannide cleri papistici gementes, in optatum tranqulli status portum post Deum collocet. Ministri orthodoxi eis et ultra Tibiscum fluvium habitantes, legatos sumptu et credentionalibus instractos miserunt, qui coram statibus et ordinibus regni causas et necessitates ecclesiarum proponerent et urguent. Legati hi fuerunt: Petrus Alvincius ecclesiae Cassovianae pastor, homo chameleontis, de more aurám populärem captare eaque frui nimis gaudens: insignis moris, de quo ne ipsis quidem auditoribus suis satis liqueat, utrum sit helveticus aut vero augustanus. Scandalosus hostiarum missaticarum defensor, mirus et mirus auditorum ophtalmodulus, de quo facile illud ingeminaveris: Currus trahit bovem. Petrus Böszörményius vir erudite Candidus, et candide eruditus, humánus, modestus, piacidus etc. Michael Fabri Somosinus, minister Cassa-Ujfalviensis. Sed nec fratres superintendentiae Transdanubianae hac in parte rebus ecclesiae defuerunt, quorum legatum agebat Venerandus Dominus Petrus Czene Szenczinus, ecclesiae Ujvarianae pastor et superintendens, cum senioribus sibi in vicém alternatim succedentibus.