Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IX. Budapest 1910.

I. Adatok a felsődunamelléki reform, egyházkerület történetéhez

dicta autem Anna Szalay recordaretur sex catholicorum paro­chorum ibidem residentium, expost vero ingressos eo fuisse alterius confessionis praedicantes, inter quos primus fuisset quidam VolfFgangus praedicans. Patroni illius ecclesiae fuis­sent Olgyaienses. Scirent praeterea, quod ex subditis etiam religiosarum virginum sanctimonialium vitrici templi electi fuissent, et diversis interruptis vicibus Posonio sacerdotes, vei monachi eo missi sacra missae officia, et conciones celebrassent. Quinquagesimus nonus testis. Providus Ambrosius Nagy, subditus dicti Francisci Illésházy in dicta possessione Tunk­háza commorans, annorum 80. praemisso iuramento fassus est. Se scire, quod usque ad tempóra catholici parochi Thomae nominati, semper religionis catholicae parochi in eodem oppido praefuissent, et residissent, et quod post praedictum Thomam parochum contrariae professionis praedicantes eo ingressi fuissent, sciret et illud, quod siquid ruinarum in ecclesia prae­dicti oppidi fuisset, id restauratum fuisse per nobiles de Olgya, sed ex subditis etiam religiosarum virginum sanctimonialium vitricos templi fuisse electos Sexagesimus testis. Providus Blasius Káldi, subditus fide­lis nostri egregii Michaelis Horváth, vicecapitanei praesidii nostri Fülekiensis, in saepe dicta possessione Nagy Magyar degens, annorum circiter sexaginta sex, iuratus et examinatus fassus est. Se scire in praedicto oppido eatholicum parochum, nomine Thomam resedisse, postea subsecutos fuisse diversae professionis praedicantes, patronos autem ecclesiae nobiles Olgyaienses fuisse. Et vitricos templi electos fuisse ex subdi­tis etiam religiosarum virginum sanetimonialium. Fuisse et plures testes per easdem partes convocatos, sed quia iidem commissarii comperissent, quod et iidem eadem forma, qua praecedentes testes uno ore dicerent, et alioquin ex praeserip­tis etiam fassionibus testium veritatem elici posse cognovis­sent, ab examinatione eorumdem partibus etiam consentienti­bus supersedissent. Praemissis fassionibus praeseriptorum testium modo ante­lato peractis, procurator religiosarum virginum sanctimonia­lium produxit literas privilegiales Ludovici primi regis sub duplicibus sigillis ad probandum ius patronatus praedictae ecclesiae Nagy Magyariensis, ad easdem religiosas virgines sanctimoniales pertinere debere addendo: quod cum de lege et consvetudine regni humánum testimonium solum usque ad sexaginta annos robur suum habere soleat, neque contra privi­légium militare valeat, ideoque iuxta easdem literas privilegia­les tamquam efficatiores petiisset sibi iudicium elargiri, pro-

Next

/
Oldalképek
Tartalom