Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IX. Budapest 1910.

I. Adatok a felsődunamelléki reform, egyházkerület történetéhez

sibus, aliquos vero missos fuisse, qui sacra missae officia celebrassent, et conciones fecissent, sed tarnen patronos eccle­siae fuisse Olgyaienses. Decima nona testis. Nobilis domina Magdalena Balogh rebxta nobilis domini Barnabae Lachk in possessione Chenke degens, annorum sexaginta, iurata, et examinata fassa est. Quod quia non in partibus dicto oppido Nagy Magyar circum iacentibus, sed in remotioribus mansisset, ideoque eatholicum parochum ibidem fuisse nesciret, praedicantes tamen contra­riam profitentes confessionem in eo loco fuisse. Sciret, sicut et illud, quod curam ecclesiae illius Olgyaienses habuissent. Vigesima testis. Nobilis domina Sophia Lengyel, relicta senioris condam Joannis Chenkey in eadem possessione Chenke commorans, annorum quinquaginta, iurata et examinata fassa est. Se meminisse catholicos etiam parochos in praetacto oppido, plures tamen contrariae professionis praedicantes fuisse, intel­lexisse autem ex suo marito, cuius parens per spatium duo­decim annorum vitricum templi egisset, quod filio suo. marito autem dictae dominae fatentis dixisset, patronos ecclesiae eiusdem oppidi Olgyaienses, et in dicta possessione Chenke commorantes nobiles fuisse. Vigesima prima testis. Nobilis domina Sophia Tallósy, relicta nobilis condam Urbani Nagy in possessione Nagy Magyar, alias Feölségh degens, annorum circiter quinquaginta, iurata et examinata fassa est. Quod quia ex loco alio in moder­num residentiae locum venisset, nihil se scire, praeterquam quod coemeterium ecclesiae praefati oppidirestauratumfuissetper quon­dam Joannem Olgyai, sic et de patronatu ecclesiae nihil sciret. Vigesima secunda testis. Nobilis Domina Catharina Paxi, relicta nobilis condam Martini Gaal, in dicta possessione Chenke commorans, annorum circiter quinquaginta quinque, iurata et examinata fassa est, se ab annis triginta quinque in praefata possessione Chenke residere, non tamen meminisse eatholicum parochum in dicto oppido Nagy Magyar fuisse, curam eiusdem ecclesiae Olgyaienses habuisse. Vigesima tertia testis. Honesta foemina Anna Horváth, relicta providi condam Thomae Adorjany, in possessione Tunk­háza commarans subdita fidelis nostri Francisci Illésházy, iurata et eximinata fassa est, se nihil aliud scire, nisi quod ecclesiae praeattactae patroni Olgyaienses fuissent. Vigesima quarta testis. Nobilis domina Anna Tompa, relicta olim nobilis Nicolai Chepi, in dicta possessione Kis­Magyar degens, annorum circiter quadraginta quinque, iurata et examinata fassa est. Se scire quando catholicus parochus

Next

/
Oldalképek
Tartalom