Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IX. Budapest 1910.
I. Adatok a felsődunamelléki reform, egyházkerület történetéhez
Magyariensis emanata exstitisset, ex quo appareret manifeste motionem eiusdem causae iam dudum factam fuisse: alioquin neque ulla disceptatio inter partes praenotatas, neque vero ulla deliberatio per commissarios super ea fieri potuisset, nam illudque perspicuum esset ex supplicibus libellis Augustanae et Calvinianae hominum, ipsos inter se de iure patronatus, et templi contendisse, quae ipsorum contentio cum religiosis virginibus sanctimonialibus earundemque iure pntronatus in praedicta ecclesia possessionis Nagy Magyar praeiudicare visa fuisset, necessaria ad tuendum ius áuum se se in causam praefatam ingerere, ac non solum ius patronatus asserere, sed etiam pro se se defendere debuissent, et insuper nos etiam veluti omnium ecclesiarum supremum patronum collatorem, et defensorem veluti id ex Triparritum partis i mae titulo undecimo apparet requireremur necesse habuissent. Ulterius idem procurator subiunxisset, quod neminem praedictae virgines sancti moniales in liberó suae religionis exercitio impediturae essent. sed illud solum peterent sibi restitui, quod et ab antiquo ad ipsas pertinuisset, et nunc quoque pertineret, nam dato, sed non concesso etiamsi aliquanda partis adversae homines usu praedictae ecclesiae, et templi simul cousi sint, nihilominus tarnen cum iam sua sponte in contrarium sensum abivissent, aliamque confessionem, ad quam continuandam dicta ecclesia possessionis Nagy Magyar nunquam fundata fuisset, prosequi cepissent, sibi ipsis itaque imputarent, si ecclesia quoque usu cum recessione religionis ab ea amplius uti non possent, etsi quaepiam uti praetendit, pars adversa in ea ecclesia aedificassent, id quoque ammittere deberent, nisi bonum ius suum producerent, nam iure regni dictante aedifieium solo cedere deberet Et his dictis praefati ambarum partium procuratores sibi in praemissis iuris aequitatem debitaeque iustitiae complementum elargiri postularunt. Super quibus praefatorum procuratorum allegationibus perlecta diligenter praetensorum patronorum ecclesiae Nagy Magyariensis príma supplicatione, veluti fundamento huius commissionis, aliisque postea nostris, et dicti palatini, ac locumtenentis nostri subsecutis mandatis, et commissionibus, quia ex praetacta prima supplicatione clare eliceretur, signantcr vero paragraphis: Abban pedig kegyelmes urunk (ha nagyságodnak tetczenék) ilyen módon lehetne etc. augustanae confessionis homines certam viam et modum procedendum praedictis commissariis in causa praesenti praescribi supplicasse, et praescripsisse, et ea ratione pro argumento sibi sumpsisse, praedictum templum Nagy Magyariensem ipsis assignari debere, eo quod et ante nuper ex eo loco calvi-