Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IX. Budapest 1910.
I. Adatok a felsődunamelléki reform, egyházkerület történetéhez
az apáczák jobbágyi, két Jánok, Chereghi, Ujvásár, Vatha. Ezeket Nagyságos Kegyelmes Uram nagy birsággal fogták el mi mellőlünk, az kik vélünk edgyütt értettek és régtül fogván hozzánk fizettek; demum quod circa ea tempóra et pestis in praedicto oppido Nagy Magyar et vicinis locis grassabatur et aliae graves causae intervenissent, quo minus praefatus Stephanus Amade vicecomes praescriptam commissionem cum concommissarus sibi adiunctis peragere potuisset, conventus praedictae calvinisticae sectae hominum dicta parochia Nagy Magyariensis apud praefatum palatinum et locumtenentem nostrum, quod eam cum sibi adiunctis peragere de die in diem difl'erret, per supplicem libellum conquestus fuieset, quem etiam idem Palatínus itidem Stephano Amade transmisisset e-t per alias literas missiles commisisset, ut ultimam tandem manum eidem negotio imponeret, ne vei grave aliquod malum ex mora emergeret, vei iidem calvinistae querulant ipsius alterius moles tandem occasionem haberent, Atque et nos ad supplicationem praefatae Mariae Magdalenae Englin abbatissae et Conventus Sanctimonialium Caenobii Posoniensis praedicti ex suscepti regiminis nostri officio et regiae potestatis plenitudine, authoritateque summi iuris patronatus, quod in ecclesiis regni istius nostri Hungáriáé habere dignoscimur, ne ulli partium ius in praedictam ecclesiam, seu parochiam se habere praetendenti, praeiudicium seu iniuria fieri posset, penes quasdam litteras nostras mandati ad praefatum Stephanum Amade et fideles nostros Leopoldum Berkes pro tunc consiliarium et perceptorem camerae nostrae Hungaricae Posoniensis, nunc vero dominorum nostrorum Sancti Georgii et Bazin capitaneum, Yolfgangum Morocz iudicem nobilium dicti Comitatus Posoniensis, nec non Paulum Bittó et Paulum Labody, ad priores negotio in praescripto nominatos eommissarios sonantes eisdem. et fideles nostros Egregios Joannem Lippai de Zombor, Personalis praesentiae nostrae prothonotarium, Paulum Aranyosy, Thomam Baranyai et Lucám Berkovics adiunxissemuu. Quarum quidem litterarum nostrarum mandati tenor sic se habebat. Mathias Dei gratia electus Romanorum Imperator, Semper Augustus ac Germaniae, Hungáriáé, Bohemiae etc. Rex. Egregii fideles nobis dilecti, ad expositionem religiosarum Virginum Mariae Magdalenae Englin abbatissae et totius conventus Sanctimonialium caenobii Posoniensis intellexissemus. Nuper erectam commissionem super proprietate templi et authoritate iuris patronatus in ecclesia possessionis Nagy Magyar in insula Csallóköz et Comitatu Posoniense existentis institu-