Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.

I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.

lectioni domi suae incubituros: qui si negligentes et securi­tati dediti reperti fuerint, apud dominum Superintendentem accusentur, et si vocati comparere noluerint, a sponsoribus ipsorum vincti ad dominum Superintendentem producantur, qui censura ecclesiae debita et legitima in ipsos animadvertat. Spoponderunt ergo, nomine auditorum pro Stephano Jeges quidem iusticus Johannes Tonsor Balvaniosierisis, pro Gregorio Vas vero Stephanus Szabó Endrediensis. Ex hac synodo scriptae sunt literae monitoriae ad eccle­siam Laurentiam penes Gemmeum fluvium, ut usum panis communis in sacra coena admittere dignentur. In hac synodo, in festo Ascensionis domini nostri. Jesu Christi, matutinam concionem instituit venerabilis dominus Superintendens ex Act. 1. De ascensione domini etc. Post concionem administrata fuit Sacra Coena, qua multi ex fratri­bus fuerunt usi. De domino Stephano Győrvári, qui ex plebano et exor­cista Konyensi, factus est minister ecclesiae Csesznekiensis •evangelico Helveticus. Dominus Stephanus Győrvári, antea pontificius Konyen­sis plebanus, qui 30. die Septembris Anno 1621. ex Kony, oausa religionis orthodoxae amplectendae, huc Papam ad nos transfugerat; 9. die Octobris coram domino Superintendente (Joanni Kanisaeo domi meae) papismo abiecto se se nostrae religioni adhaesisse, iuramento et manus subscriptione confir­maverat; 17. die Octobris publica in concione (de paralytico Matth. 9.) palinodiam cecinerat, 19. die Octobris nuptias cum virgine quadam celebrav^rat; ante festum Nativitatis Domini ad ministerium ecclesiae Csesznekiensis per generosum domi­num Michaelem Kutasi eiusdem praesidii capitaneum hinc eductus fuerat; in hac synodo, se papismo plane renunciasse, nostraeque religioni firmiter adhaesisse, coram toto auditorio, solenni asseveratione et protestatione declaravit et confirmavit; de quo orandus Deus, ut qui coepit in ipso opus bonum, pro­fidat etiam usque ad diem Jesu Christi Phil. 1. 6. Ante synodum hanc 14. die superioris Anni 1621. optimae expectationis variisque ingenii dotibus exornatus iuvenis vir, dominus Gregorius Szálai minister ecclesiae Vépensis fidelis­simus pestilentiali mortis iaculo percussus, magno auditorum suorum gemitu mortalitatis exuviis depositis pie in Christo ob­dormivit, ibidemque Vepini in templo sepultus quiescit. Huric est sequutus venerandus senex, dominus Joannes Solthi de Bred, minister ecclesiae Balathonfokajariensis, coetus­que ecclesiastici sub senioratu Weszprimiensi presbyter, qui

Next

/
Oldalképek
Tartalom