Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.

I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.

quodam Michaele Tóth suscepta violavisse, ideo Actor e vin­culo desertricis et adulterae illius pronunciatur liber, daturque ei licentia aliam in Domino ducendi; super qua re literas testimoniales a presbyterio accipere debebit. VIIT. Causa Annae sororis Stephani Göröncser de Alsó Örs, contra virum suum Michaelem Soos desertorem. De hac causa deliberatum est: quia Incattus hanc suam desertionem malitiosam esse sexennii continuatione demonstravit: ideo ipsi Actori libertás his conditionis datur: prima ut tertio se coram domino Superintendente iuret se nullám ipsi Incattui causam discessus administravisse, et cum sicubi invenire potuisset dili­genter perquiri fecisse; secunda, ut sequenti marito, quisquis is fuerit, non nisi tribus proclamationibus in templo solemni­ter praemissis copuletur. IX. De causa Petri Göröncser de Also Eörs contra con­iugem suam Sophiam, filiam Michaelis Kocsis, de monte Pan­nonio S. Martini, deliberatum est. Quia de malitiosa desertione, et adulterio ipsius Incattus testimoniis tum Rhatotiensis (a quibus etiam ipsa Incattus cum adultero Georgio Lengyel capta fuit; sed noctu clancularia sibi consuluit fuga) tum vero ministro­rum Also Eörsensis ecclesiae domini Benedicti Solti, et Kadar­tensis domini Michaelis Szent Istváni, liquido constat: ideo ipse Actor liber pronunciatur, eique facultas aliam in Domino ducendi datur; super qua re testimoniales accipiat a consistorio. X. Coniunx Stephani Eötvös Margaretha de Weszprim, deserta ab annis septem (cuius maritus ob scelus Sodomiae Weszprimino aufugit) potest in Domino nubere. XL Causa Thomae Kolmán Csopak, remissa est ad forum seculare magnifici domini Ladislai de Nadasd, ut eius coniugem desertricem et adulteram, quae in Ugod cuidam opilioni nupsit, puniatur. IV. Praesentes in hac Synodo. Ex senioratu Weszprimiensi. Venerabilis dominus Superintendens Stephanus Pathaynus. Ambrosius Nagy Pecselyensis. Isaac S. Szerdahelyinus Szar Bereniensis. Thomas Ferrarius, Szentgaliensis. Benedictus Bredi de Soli, Also-Eörsensis. Michael Szent Istváni, Kádártensis. Martinus Tejedinus, Sbliensis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom