Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.
I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.
Wolffangus Balassa pedestris in praesidio Weszprimiensi ordinis miles, ante trienniuni, generali in synodo Köveskutiensi, a sua uxore Ursula, filia Dionysii Sutoris de Ikervár, separatus, obque contumaciam, quod nullám admonitionis coetus de reconciliatione cum uxore de crimine aduiterii non satis convicta, apud se locum relinquere voluisset, usque ad mortem uxoris, spe et libertate contrahendi matrimonii privatus: petiit mediante literis supplicibus libertatém ad votum aliud coniugale transeundi, sed hac adhuc vice, non obtinuit; sicut etiam uxor eius. In causa Barbara Tóth de Szent Király, quae a marito suo Johanne Kemesmali malitiosae ab annis quatuor deseriionis patetur iniuriam: fratri ipsius Gregorio nimirum Tóth, aedili Szent Királyensi, indulta est licentia, ut sororem suam desertam, favore superiorum (id quod ipsi antea interdictum a nonnullis fuerat) in domum suam deducere, inque clientelam suam suscipere possit et debeat. De causa Georgii Lazari Körmendiensis, qui ab uxore sua, ob id, quod ex morbo matrimonio consummato superveniente ad cohabitationem coniugalem inhabilis et inepta reddita est, divertere enixe cupiebat, deliberatum est: Fortunám affllictam, si absit culpa, in coniugio patienter ferendam esse, nec matrimonium consummatum per morbum supervenientem legitime dissolvi posse. Consimilem etiam deliberationem reportavit Emericus Olasz de Unyom, qui ab uxore sua, cui a prima iuventa usque ad senectam, liberis aliquot procreatis, cohabitaverat, ob id, quod ipsa paralysi correpta, ad cohabitandum inepta reddita esset, divortio separari volebat, Elizabethae filiae Ambrozii Berke de Gerenchierocz, a vinculo Georgii Kernacz malitiosi ab annis sex desertoris, furti et aduiterii a magistratu postulati convicti, qui supplicium promeritum clancularia fuga praeoccupavit, absolutio, ad aliudque votum geniale in Domino transeundi libertás concessa est, ipso desertore perpetuo coelibatus vinculo, atque adeo reatui capitalis supplicii, sicubi aliquando inveniri poterit, implicito. Sic etiam Helenae, filiae Lucae Bosiczevicz de Rohoncz, a marito suo Johanne Divunicz, ab annis quator, non quidem desertore malitioso, sed cum iter fuisset ingressus Komarinuni versus ad fratrem suum infirmum ibi habitantem visitandum, in ipso itinere plane nescitur, quid ei evenerit, et quonam terrarum devenerit: data est licentia in Domino nubendi. Urbanus etiam textor de Weszprim, fidedignis Hedervariensium testimonialibus munitus, a vinculo uxoris suae, et