Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.
I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.
verecundaretur, se hac in re. ne niille quidem hominum admonitioni apud se ullum locum relicturum. De hac (inquam) ergo Ursula deliberatum est, ut propter hanc suam contumaciam, et desertionem irrationabilem (in exemplum earum muliercularum, quibus a maritis suis levi de causa aufugere libidinitati est) sequenti die, publice, in foro manicae inclusa, a lictore, virgis cedatur, ex civifateque propellatur : marito, ut innocenti personae, ad aliud votum connubiale in Domino transeundi libertate indulta. — Quod deliberatum sequenti die exsecutioni fuit demandatum. His personis divortium, et venia nubendi in Domino concessa est. 1. Lucas Kalmár de Kiliti in Somogy ab uxore sua Elizabetha, filia Demetrii Szabo de Giopa, ad matrimonialem convictum pene inhabili, über pronuncatus est, indulta ei ad aliud votum in Domino aspirandi facultate, ita tarnen, ut bonorum cum ipsa acquisitorum medietatem, interveniente legitima revisione et inventatione civium innatorum pagi Kiliti, illi ut se sustentare possit, reddat. 2. Michael Molnár, de Csopak, liberatus est a vinculo desertricis adulterae Dorotheae, filiae Michaelis Kocsis. 3. Franciscus Kjs de Mezőlak solutus est a vinculo coniugis suae adulterae Annae Bornemisza de Takáczi, dataque ei est licentia aliam uxorem ducendi in Domino. 4. Paulo quoque Tholnaeo Papensi data et licentia a vinculo coniugis suae infidelis, prodigae, desertricis, et adulterae Susannae divertendi, et ad aliud connubiale votum transeundi. 5. Elizabethae, filiae Antonii quondam Fötszen Papensis, a marito suo Martino Moravo ab annis lere tribus desertae, quia iam in ecclesia status ipsius bis fuit promulgatus, concessa est copia in Domino nubendi, ita tarnen ut adhuc promulgetur in templo solenniter tertio, et tertio se iuret, se nullam occasionem, nullamque causam marito suo ad hanc desertionem moliendam sub mini Strasse. V. Catalogus ministrorum, qui particulari huic synodo inter fuerunt. Ex fratribus nostris transdanubianis adfuerunt: Eximius Christi Domini servus, dominus Emericus Eegius Pecselius, minister ecclesiae Comariensis, et prosenior, claris-