Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.

I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.

in unitate fidei christianae coniunctissimis; gratia vobis et pax a Deo patre, et Domino nostro Jesu Christo! Quandoquidem sub hae occidentis mundi vespera, diabolus sciens, quod modicum tempus habeat : variis stratagematibus et machinamentis ecclesiam filii Dei impetere, evangelicaeque veritatis luci humanarum adinventionum caliginem obducere labore indefesso adiuvatur, cuius versutissimo super impetu, graviter monet gentium doctor Paulus, ut ii, et sibi, et gregi attendant, quos Spiritus Sanctus posuit episcopos, regere ecclesiam Dei, quam proprio sangvine acquisivit : ideo nos etiam, divina ex gratia, excubitores et oeconomi domus Dei (quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis) con­stituti ; variis ecclesiarum districtus nostri difficultatibus id a nobis exigentibus, hic Papae (Deo intentionem nostram in laudem nominis sui clementer promovente) primo mensis maii die, Philippi et Jacobi apostolorum memoriae claro, synodum particularem celebrandam esse ducimus et indicimus. Cui, ut omnes ad unum (Christo vobis vires et valetudinem miseri­corditer indulgente) negotiis vestris quantumvis seriis, sed huius quod intendimus respectu privatis, ad tempus postpositis, alacri animo interessé velitis, vos dilecti in Domino, tenore praesentium fraterne monemus, imo officii nostri ratione vobis, sub poena canonibus expressa, praecipimus etiam. Contendite ergo adesse, charissimi: facturi obsequium ipsi pastorum principi pergratum, ipsius ecclesiae perutüe, nobis autem faternae charitatis dulcedine perpetuo redhostiendum. His vos, una cum vestris omnibus, commendamus Deo, et verbo gratiae ipsius, qui potest vos superstruere, et dare vobis, quod haereditatis iure possideatis, cum sanctificatis omnibus Amen. Papae 1. die Április, Anno assertae nostrae salutis, post millesimum sexcentesimum undevigesimo. Vestri in Domino fratres Stephanus Pathaynus, superattendens. Johannes Paulides Canisaeus, minister ecclesiae Papensis, senior et nótárius, m. p. Acta Synodi. I. In hac synodo particulari hi sacrosancto ministerio, per manus impositionem presbyterii inaugurati sunt: Gregorius Kardcsonfalvay , ordinatus in ministrum ecclesiae Nyékensis, in Somogy. Egyháztörténeti Adattár VIII. 3

Next

/
Oldalképek
Tartalom