Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.

I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.

suis anditoribus nobilibus habet, una cum presbyteris suis, Szecsódinum se se primo • quoque tempore conferat. 3. De Petro Stansics, ministro quondam Szent Elekiensi. Petrus Stansics, Anno 1616. die 2. novembris in synodo, quae hoc eodem in oppido Sancti Laurentii celebrata fűit, ob suum demeritum merito depositus, reassumatur, et recipiatur ea conditione; ut pro ipso vadem se se interponant, primum quidem auditores sui; deinde ex ministris ipsi vicinis tres; üli quidem (si ad pristinum redierit vomitum) sub mulcta 200. flór. magistratui exponendorum : hi vero sub poena (nisi ipsum, ut intra limites honestatis et pietatis se-se contineat, sedulo monuerint, monitisque nullo modo parere volentem ad ipsius seniorem detulerint) suspensionis ab officio. Porro, tum hic in synodo prostratus venerabilem dominum Superíntendentem et totum coetum, tum in parochia sua auditorum suorum ecclesiam, adiuncto sibi uno vei altero ministro (tanquam teste) sibi reconciliet, polliceaturque se posthac frugi futurum. Qui si ad pristinum suum vomitum amplius redierit, interceptus a seniore, vei ab aliquo vadium, irrevocabiliter abiiciatur perpetuo. Vades et sponsores pro ipso hi facti sunt: dominus Joannes Vnicsa, croaticus ecclesiae RoJioncensis pastor; Michael • Pom­perics, minister-eeclesiae Csémiensis, Georgius Tisinay ecclesiae Incedensis concionator. 4. De Michaele Pomperics et Luca Homokio. Dominus Pomperics conquestus de ea iniuria, quod a Luca Homokio supplantationis insimulatus fuisset, petiit, ut dies condiceretur, in quo Lucas id ipsum liquidis testibus de ipso testatum redderet ; quod si in effectum producere potent, Pomperics ipse vult ultro subiacere mulcta flor. 12. Sin minus, vult ab hac Lucae intemperie vindicari, et processu iuridicó iustificari. Causa eorum excutienda reiecta est ad seniorem ipsorum venerandum dominum Emericum Böythe. 5. De Nicoiao Sagy Jutasiensi. Nicolaus Sagy, ebrietatis infandae accusatus, et a pres­byteris acriter correptus, coactus est sponsores sistere. qui pro ipso sponderent, ipsum se se emendatur ; qui si se non emendaret, sed semitam assuetae ebrietatis iterum scandalose terere pergeret, convictus testimonio sponsorum (quorum erit sagaciter in ipsum invigilare) gradu officii sui omnino deponeretur. Spon-

Next

/
Oldalképek
Tartalom