Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.

I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.

authoritate tua, et literis monueris, ut in loco praedicto ad diem praefixum adesse contendant, rem nobis generalem, et officio tuo dignam praestiteris. Vale. Acta Synodi. In hac Synodo particulari hi sancti ministerii dignitate ornati sunt: Martinus Szegedi in ecclesiam Vámosiensem in Comi­tafu Veszprimiensi. Valentmus Barsai in (ecclesiam) Nagy Beréniensem. Georgius Marcis in (ecclesiam) Börhidensem. Constitutiones. De legatis Posonium in regni diaetam mittendis. Cum illi legati, quos fratres nostri transdanubiani, Poso­nium mitiendos, iam elegerunt, sufficiant, nihil est, quod nos ex contubernio nostro aliquos eligamus, ne multitudine lega­torum sumptus sufficientia non respondeat: sed tantum modo id a nobis requiritur, ut transdanubianos illos legatos, qui communem nostram causam erunt acturi. suinptu aliquo sub­levemus. Quare ut sumptum illis dandum habere possimus, decernit synodus, ut singuli ministrorum in superintendetitia ista cisclanubiana existentium, ad primum diem Mártii (quo die comitia regni auspicabuntur) vicenos et quinos nummos suis senioribus exponant. Eumque deinde sumptum ab uno­quoque seniore huc Papám missum, dominus Joannes' Cani­saeus senior fideliter Comarinum ad dominum Jacobum Aág seniorem transmittat. Tempore synodi templo nullus ministrorum exeat. Qui minister tempore synodi, templo sine venia (naturae necessitate excepta) exiverit, denaros 25. mulctetur. Causae ministrorum excussae. De dominó Joanne Boldaeo, cui Magassienses salarii aliqua parte obligantur, deliberntum est ut primum, literis senioris sui instructus, vadat ad faciem loci, ibique cum audi­toribus rationem conferat, ut de debito liquido constet. Deinde accipiat literas a dominó superintendente ad nobilem domi­num Srephanum Lampérth iudicem nobilium scriptas, in quibus dominus superintendens petat iudicem, ut nobiles Magasienses cogat ad solvendum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom