Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.

II. A fogarasi egyházközség levéltárából.

sistorii eliget, eligique faciet, neque quempiam eorum pecunia vel quovis munere corruptus, officio privabit, vel privari per­mittet; verum si qui eorum excessum aliquem commisisse vel quovis modo a justo officii sui tramite declinasse comperti fuerint, justo juris processu, tales ex officio degradabit, rem totam praenotato etiam domino episcopo orthodoxo communi­cando. Et qui tandem ad subeundum munus hujus modi senio­ratus dignus visus fuerint, pastoribus etiam ejusdem dioeceseos vel districtus aut comitatus, maximé vero praelibato domino episcopo orthodoxo consentientibus eligetur, ac in locum ad officio remoti surrogetur. 13. Quod temporibus visitationum. generalium ecclarum passim in regno Transylvaniae sub jurisdictione sua existen­tium fiendarum ac celebrandarum causas, si quae graviores occurrerint, una cum senioribus sibi adjunctis decidet: quorum judicio, si qua partium litigantium content a esse noluerit, ex tunc eundem maturius recidendam ad sédem juridiciariam Albensem vladicae ejusdem per viam appellationis provocare valeat, ubi adhibitis senioribus paulo pluribus, causas easdem denuo discutiat ac decidat censura quoque ac consilio saepe nominati domini episcopi orthodoxi usus. 14. Quod nullum hungarorum matrimonio copulabit vin­culo, vel copulari faciet, neque quemquam eorum separabit, vel separare faciet, neque infantes eorum baptisabit, neque defunctos sepeliet, neque aliis ea peragendi dabit potestatem, hoc unico excepto casu, si scilicet quispiam ex valachis ali­quam ex hungaricis mulieribus vel puellis ac virginibus, ut uxorem sibi desponsaverit, eisque ferret animus, ut per pasto­rem valachicum copularentur. Quas quidem universas et singulas conditiones si qui eorum vel in toto, vel in parte violasse compertus fuerit, príma quidem vice sex florenis, secunda autem decem et duobus florenis hungaricalibus, tales mulctabit, tertia denique in id ipsum temere impingentes ex officio degradabit. 15. Quod praeterea nobis quoque in omnibus sincerus ;ic fidelis permanebit semper, benevolorum nostrororum beni­volus, inimicorum vero ac malevolorum, inimicus ac malus erit, pro censu vero annuali pelles mardurinas triginta ac duas.ac lynceas quatuor juxta usum hactenus usurpatum fisco nostro singulis annis administrabit. Az egyházközség II. számú jegyzőkönyvéből. 1 1 Ezen jegyzőkönyvben az egyházközség birtokában levő számos eredeti okmány hü másolata található a XVIII. század elejéről.

Next

/
Oldalképek
Tartalom