Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.

I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.

Jolcenses postquam Samaraeas, Ujvariasque Pavisses vivo semine pastor oves. Et Superintendens, rara cum laude, sacratum (Quod tibi contulerat mystica túrba) pedum Gestasses: curis, morboque exesus acerbo, Deponis terris membra caduca senex. Parte tui vectus coelos potiore, relinquis Haec loca, sunt meritis quae inferiora tuis. En felix: quoniam coelum, quod Semper amasti, Saepeque laudasti, iam sine fine tenes Praesentemque vides, cui semper corde fideque Haesisti, Christum, est quem una videre salus. Ml precor ipse tibi; quid namque peti queat illi Quem fovet aeterni gratia amorque Dei! Praesentemque Deum qui semper habetque, videtque Et cui coelipotens regia gaza Deus? Es maior, possit quam cui fortuna nocere: Me non ergo tuas crede dolore vices. Ast doleo illorum, quos tanto in turbine rerum Liquisti, contra quos furit ipse satan . . . Ulis difficiles ut eonoa rqc (?) inter agonas, Adsit, eosque iuvet pectore et ore precor. Donét eisque viros arte et pietate valentes, Exiguum Christi, qui bene ovile regant. Hoc voveo et ipse mihi (faveas pie Christe cupito) Cum veniet vitae meta suprema meae Tecum sicut ut hic in eadem luctor harena: Post eadem dentur fata brabeia mihi. Epitaphium. Czene sub hoc Superintendentis cespite Petri Szeneini geniti membra sepulta iacent In synodum fratrum, qui cum deberet abire, Quam Comjatini rite habiturus erat: Aligerum in synodum fratrum, nen non politeuma receptus. Coeleste aeterna nunc fruitur requie. Quoque die praeses voluisset adesse ministris, Illo, ab eis gelida contumulatus humo est. Sic Superintendens rarus decessit, honestum Si cui det dominus tarn bene posse mori: Quis-quis es, ergo hospes lethi memor esto, gemensque Die' Petri sub humo hac molliter ossa cubent. Joannes Paulides Kanisaeus, minister ecclesiae Papensis, affini dilecto moestus P.

Next

/
Oldalképek
Tartalom