Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.

I. A Poprádon felyűl levő szepesi egyházmegye kánonai 1550 körül

1. A poprádon felyűl levő szepesi egyházmegye kánonai 1550 körül. Articuli Venerabilis Contubernii Scepusiensis ad superiorem fluvium Poprad, seu de Matthiae villa, circa annum 1550. CAP1TULUM I. De verbo Dei. Primum omnium habenda est ratio verbi Dei, is enim serio mandat, ut nos referamus ad legem et testimonium Esai. 8. et filius Dei hortatur, ut scrutemur scripturas Joh. 5. Quili­bet ergo habeat, et evolvat Biblia sacra, et iuxta, ea scripta Doctoris Martini Lutheri et Philippi Melanthonis, ut exinde discat discernere verum a falso et fugere haereticorum om­niumque fanaticorum blasphemias. CAPÍTUIiüM II. De verbo Dei et sacramentis. Verbum Dei doceatur pure, sacramenta administrentur, iuxta institutionem Christi omnia flaut in timore Dei, honeste decenter et ordine ceremóniáé sic peragantur, ut omnes cedant ad aediíicationem, ne Deus subsanetur et irritetur. CAPITULUM III. De ministrorum vita inculpata. Quilibet ornet ministerium inculpata vita, quantum potest, ne illud propter ipsum vituperetur, tabernae lusus, levitas in vestitu et alio ministro Dei indigna vitentur. Seorsim autem vetitae sint in publicis congressibus inutiles et offendiculosae fratrum contentiones de articulis fidei et sacramentis, aut de ritibus ecclesiae. Egyháztörténeti Adattár. VII. 1

Next

/
Oldalképek
Tartalom