Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.

V. Az 1580 okt. 9. trencséni zsinat kánonai

nos illorum potestas salva maneret. Quid enim faciunt, aliud episcopi ordinarii: quam quod miseros adolescentes, ad impossi­bilem celibatum (nisi qui donum habeant a Deo) ad audiendas, decantandas et confirmandas suas missas. Idololatricus ad invo­candos sanctos, et mille alias superstitiones cogiunt certe a lupis non vult peti Philippus Melanthon pastores. AfFerte hic filii fortium, Deo glóriám et fortitudinem ut vos Psalm. 28. horta­tur. Attollite portae capita vestra, et elevamini portás aeter­nales, et introeat rex gloriae Psalm. 23. Satis superque iam regnum amisimus, et omnia corporalia bona, an et iam aeter­nam vitám, a Domino Jesu Christo partam, sangvine suo amit­tere volumus, absit. CAPITULUM XXVII. De vita ministrorum exemplari. Postremo qupniam sic debet lucere lux nostra, ut homi­nes videntes nostra bona opera, glorificent patrem coelestem, et debemus nos ministri esse forma, vel exempla fidelium, in sermone conversatione, dilectione in spiritu fide puritate, 1. Tim. 4. Danda est nobis opera, ut huic mandato Dei, ex illius gratia satagere studeamus. Attendentes lectioni et exhor­tationi doctrinae fugientesque avaritiam, ambitionem, ebrietatem, levitatem, etc. sectemur iusticiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansvetudinem, certemusque bonum certamen, fidei, retinentes fidem et conscientiam bonam ei apprehendamus vitám aeternam 1. Tim. 6. canendum enim est ne nomen Dei propter, propter nos male audiat. Rom 2. et ne quod dextra aedificamus, sinistra destruamus. Semper itaque prae oculis in corde, et in usu habeamus, descriptas virtutes, quas misse ministris ecclesiae vult spiritus sanctus, ut scriptum est 1. Tim. 3, 6. 2. Tim. 4. Tit. 1. Quodsi qui ministrorum contra fecerint, et ecclesiam scandalo affecerint, et constabit testimonio fide dig­norum hominum tale aliquid factum enorme. Dominus vicegerens, cum suis decanis seiet, quomodo cum tali procedere debebit, 1. Cor. 14. üeus non est auetor confusionis sed pacis. Item ibidem : Omnia decenter et secundum ordinem fiant. 1. Thess. 5. Omnia probate, quod bonum fuerit tenete. Joannes Enidonymus ecclesiastes Lethaviensis Articulis hisce subscribo. Georgius Seratoris, ecclesiae Leutschoviensis tum pastor, hisce subscripsit. Simon Paricius e superiori Elegonia minister Wiss­noviensis subscribit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom