Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.
V. Az 1580 okt. 9. trencséni zsinat kánonai
sione et absolutione propter ministri incuriam decesserit, luet poenas. Et si correptus deinceps, in hac supina negligentia, et incuria alienae salutis reperietur, excommunicari debebit a fratribus. CAPITULUM XX. De facinorosis ad mortem committandis. De facinorosis, qui ad mortem ducuntur, conclusum est, ut ante torturam, si petunt ministri praesto sint, erudiantque illos de iusto iudicio, Dei laudando, de patientia, de fide in Christum, de nova obedientia si liberaretur. Et si se dolore de peccatis, quod videtur Deum offendissent, dicant et parati sunt iusto iudicio Dei irrogatam poenam, maiora etiam meríti perferre, absolvi debebunt, et communicari Coenae Domini, sin secus sunt animati, non sunt proiiciendae Margaritae, ante porcos, et sanctum non est dandum canibus. Item debent etiam comitari a pastoribus, et consolatione erigi, ad locum poenarum, usque ut est moris et iam apud ecclesias repurgatás. CAPITULUM XXI. De festis diebus. Festa concorditer servanda erunt: Dies Dominici, Annunciationis, Purificationis, Visitationis Mariae Virginis, Joannis Baptistáé, Michaelis, Apostolorum, Magdalenae, item Festa Nativitatis Domini, Circumcisionis, Epiphaniarum, Paschae, Ascensionis, Pentecostes, Trinitatis, omissis tarnen legendis, quae non sunt de scriptura sacra, observandae etiam sunt, consvetae feriae, ante festum Paschatis, quando passió Domini praedicatur, nec est necesse, hanc antiquam consvetudinem mutare tunc cani vel praelegi debebit populo. História passionis, ceterum repositio crucifixi, vel ostensio Dominica Palmarum, cum acclamationibus puerorum, tollantur omnino cum ceteris superstitionibus. CAPITULUM XXII. De superstitione et consecratione magica fugienda. Et quoniam divina vox iubet fugere idololatriam, frustraque coli decet ab hominibus, Deum admonitionibus et mandatis hominum, conclusum est quicquid est rerum talium, quae nihil faciunt ad ordinem et aedificationem, neque sunt, de scripturis sanctis, sed ahmt et fovent, superstitiones hominum, vel dant causam idololatriae semel esse omnia tollenda: Qualia sunt conseerationes, olei, aquae, ignis, vini, anonae, cereorum