Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.

V. Az 1580 okt. 9. trencséni zsinat kánonai

CAPITULUM XII. De collecta post concionem adhibenda. Cum autem desunt, qui communicent, minister ecclesiae servare potest ea, quae in missa canantur, usque ad concionem, post concionem autem chorus canat aliam piam concionem pro defensione ecclesiae adversus hostes evangelii, minister addat collecta, et sic populum dimittat. Nunquam autem pro sua persona missam privátam celebrare praesumat. Nam nullus sibi baptismum administrat. Ita hic quoque etiam aliis est mini­strandum, ut dicitur in hymno: Ut accipiant et dent coeteris et hic mos, semper in ecclesia veteri servatus est. CAPITULUM XIII. De catechizatione in diebus dominicis. Item statuimus, ut in singulis parochiis praesertim in oppi­dis post preces vespertinas, diebus dominicis catechismus minor Doctoris Lutheri populo et pueritiae proponatur, nam magnam huius summariae doctrinae utilitatem esse testantur fructus, et exempla repurgatarum ecclesiarum et rogandus erit magistratus^ ut ubi nolint sponte adesse eiusmodi institutioni subditi, vi compellantur, compelle inquit intrare. CAPITULUM XIV. De baptismi formula et susceptoribus. Formulám baptismi ecclesiae Witebergensis, ad usum recipimus, cum omnibus ibi adnotatis. Compatres vel suscep­tores, habeant iustam aetatem, et sint pii qui suis orationibus, a Deo infantibus impetrare fidem, et alia dona spiritus sancti queant. Quorum autem scelera palám sunt, et sunt impoeni­tentes, quales sunt idololatrae, homicidae, usurarii, scortatores, ebriosi, fures, maledici, eos iudicamus non esse admittendos, ad compaternitatem, ut vocant. CAPITULUM XV. De introductione puerperarum. Introductio puerperae post partum debet more solito fieri per sacerdotem, idque post 4. ad minimum septimanas, et hac disciplina opus habet noster populus, ne mulieres (ut solebant) statim post partum neque dum a sangvine purgatae, veniant in ecclesiam, sed habeant rationem naturalis honestatis suarum virium, et non fiant homicidae, suorum corporum reliqua in agenda.

Next

/
Oldalképek
Tartalom