Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.
V. Az 1580 okt. 9. trencséni zsinat kánonai
paucis prosis ... de nativitate, et ressurectione, ascensioue, et pentecostes et trinitatis cum lectione epistolarum et sequente oratione, Dominicali et Evangelicorum versa ad populum facie legendorum vel canendorum. Item symbolum Nycenum cantari solitum, idque latiné, vel vernacule propter populum simplicem, ad cuius commone factionem talia cantantur. Ubi autem desunt docti scholastici canantur omnia Bohemicae vel piae cantiones de temporibus. CAPITULUM IX. De concionibus Dominicalibus et festinalibus. Post symbolum fieri debet concio ex evangelio eius dominicae, vel festi; deinde post concionem fiant peces pro magistratibus. CAPITULUM X. De offertorio repudiando. Offertorium cum universo canone ut vocant in missali habito, quia idololatriam et abominationem (sicut Doctor Lutherus nominat) sonat amitti debet, et repudiari, et sic nostram missam ordimur. CAPITULUM XI. De Coenae Dominicae usurpatione. Post concionem apparandus erit, panis et vinum ritu solito et usitato ad benedictionem aqua aut non erit adminiscenda, apparato pane et vino, dicenda erit praefatio, vel oratio dominica, vernacula lingva. Postea eadem lingva versa ad altare facit cani debet verba Coenae Dominicae, et nulla debet esse elevatio vel offensio habet suas rationes, tarnen hac in re etiam a repurgatis ecclesiis dissentire nolumus. Cum alioqui in omnibus aliis sit mutuus consensus, inter nos, ne detur causa schismati, et ne propter diversum vitum. Simplices scandalisentur neve detur illis occasio gesticulandi, et visione illa, quasi contentari quod satis esse putant, si viderint etiam si per annum vix semel accipiant (accedant) cum reverentia autem audiri verba testamenti volumus, et accedere stando vel genua flectendo, post benedictionem cani debet. Sanctus etc. Deinde fiat communicatio ministri cum populo. Interim dicatur vel canatur, agnus Dei, ut in agenda extat. Postremo dicatur gratiarum actio, cum solita benedictione, de qua numerorum 6. benedicat vos Dominus et custodiat vos, ostendat vobis faciem suam. Dominus et misereatur vestri, convertat Dominus faciem suam, ad vos, et det vobis pacem etc.