Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.
V. Az 1580 okt. 9. trencséni zsinat kánonai
Phil. 2. Sitis similiter aflecti, eandem charitatem habentes unanimes etc. et Cap. 3. Ad id quod assecuti sumus eadem procedamus regula, et simus concordes. Praeloquium. Ex his scripturae locis manifestum est, quam magna sit laus et utilitas praesertim in rebus divinis concordiae: qua etiam teste salustio parvae res crescunt, cum díscordia magnae dilabuntur. Hinc eam comparat sacer propheta svavissimo et preciosissimo balsamo, et rori, quo in calidis locís recreantur sata, cum vineis, et nisi magna eius esset utilitas, non dicere auderet propheta; tantum illic dari a Deo benedictionem, et vitám usque in seculum : neque tanto studio et zelo hortaretur, fidelis divus Paulus, ad eam servandam, fere per omnes suas epistolas, nisi maxima eius in ecclesia foret commoditas. Sed omnium maximé concordia et unitatis spiritus. Laus hinc elucet, quia legimus in evangelio filium Dei, cum in summo esset angore, iam iam hostiam semet ipsum, pro peccatis generis humani oblaturus, aeternum suum patrem peccatum esse pro suis discipulis ut essent concordes. Pater (inquiens) sancte serva vos per nomen tuum, quos dedisti mihi ut sint unum, sicut et nos. Et Paulo post: Non pro eis tantum rogo, sed et pro iis, qui credituri sunt per sermonem eorum in me et omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint. Significans aperte, concordia opus est in ecclesia, si salva religione manere volumus. Hac utilitate concordiae et quod maximum est mandato Dei allecti, et coacti, probe scientes, quantum malum sit discordia, et quanta scandala in ecclesia pariat, nos quorum nomina intra a scripta sunt, unanirni voluntate et consensu, Deo nos procul dubio, ad tarn sitam rem hortante et ducente. Convenimus in celebre oppidum Trenchinium dictum 9- octobris ubi implorantes auxilium Dei, et gubernatorem Spiritum sanctum, egimus, quam potuit diligentissime, quo in Doctrina sacro sancti Evangelii proíitenda uuitatem spiritus, et concordiam, statuere et conservare, idque iuxta analogiam fidei possemus, unoque ore, et corde, giorificaremus aeternum Patrem Domini nostri Jesu Christi, habentes prae manibus et in corde. Scripta Prophetarum et Apostolorum pro fundamentis existente angulari lapide, ipso Domino nostro Jesu Christo, cuius solius doctrina est, nostra lux illuminans homines, et sapientiam praestans parvulis, lucernaque pedibus et lumen semitis nostris, ut sacra docent Biblia. Et quoniam Confessio fidei Cristianae,