Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.
IV. Felsődunamelléki protestáns lelkészek nyugtái a tizedlajstromokban 1562—1603
patrónus solus, vel per suos fideles officiarios eum pastori civitatensi sistat, ut probetur in doctrina et inquiratur de testimonio apud exteros-, idque propter vagos scurras, fanatieos serveticos, idololatras, scortatores, adulteros, quales multos deprehendimus aliorum seduxisse uxores. Nec quisque ecclesiam deserat, nisi ante quadrantem anni indicetur, et patrono et viciniori pastori civitatensi, a quo ingredieus receptus et confirmatus est, idque enumeratis caussis sui discessus. CAPITULUM XXV. De inspectione a ministris urbanis in vicinos suscipienda. Pastores civitatenses in vicinos suos animadvertant eosque sui officii saepius admoneant et observent, siqui non fuerint ordinati. Si quam pressuram fratres passi fuerint. in defensando eis subveniant. CAPITULUM XXVI. De rectoribus scholarum paganarum. Rectores scholarum in pagis quoque pueros fideliter in stituant, praecipue autem Catechismum eis inculcent et ad recitandum eos, in ecclesia assvefaciant. Haec sunt descripta ex libro Cassoviensium, in quo hanc confessionem cum quibusdam subscriptionibus assignatam, in curia asservant. A pozsonyi ág. hitv. ev. egyház kézirattárából. IV. Felsődunamelléki prot. lelkészek nyugtái a tized lajstromokban 1562—1603. 1. Ego Johannes Sibolthy Tholnensis parochus hungarus galgotziensis accepi a decimatoribus triticum capetiae 11. manipuli 25. siligines capetiarum 9V2. De quibus quieto Galgotz Anno domini 1562. 19. Julii. Idem qui supra. 2. Michael Raczinas minister ecclesiae Lessetensis, salutem ac servitiorum meorum humillimam perpetuamque commendo etc. Tenoré praesentium significo, me plenarie sedecimam mihi bono iure provenientem in possessionibus Lessete, Corithna, Cziaszky: ab egregiis dominis decimatoribus Domino Valentino Wyzkelethi ac Barnába Dregeli, videlicet sedecimam