Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.

III. Az ötvárosi egyházak zsinati törvényei 1550 körül

publicas preces, partim propter gravia impedimenta et errores occultos. CAPITULUM XIII. De copula sponsorum et choreis in nuptiis abrogandis. Copula fiat publice in templo solemni ritu, pro et Chris­tiano iuramento. Vitentur in coniugio nuptiali impudicae choreae, et omnis levitas, pro coetu indigno imprimis etiam propter pericula et mala praesentia. CAPITULUM XIV. De poena illiciti concubitus. Ante solemnitatem nuptiarum illiciti concubitus facti a magistratu puniantur publice, ut pietas, et honestus ordo ser­vetur, cum castitate. CAPITULUM XV. De gradibus consangvinitatis in connubio observandis. Gradus consangvinitatis in quantum fieri potest vitentur, connubia intra quartum gradum inclusive prohibeantur, tarn in consangvinilate, quam in affinitate. CAPITULUM XVI. De prohibitione raptus. Prohibiti sint raptus virginum aut viduarum, quia in con­nubiis legitimus debet esse consensus. CAPITULUM XVII. De consensu parentum in nuptiis admittendo. Matrimonium liberi contrahant cum parentum voluntate et consensu. Ut autem parentes nequaquam cogere debent liberos ad coniugia ipsis ingrata, ita nec debent impedire legi­tima coniugia, nisi adsint causae graves et probabiles. CAPITULUM XVIII. De prohibitione sponsalium clandestinorum. Sponsalia clandestina sint prohibita, ut avertantur lites et errores. CAPITULUM XIX. De prohibitione nuptiarum aetate minus idonea. Virgini nubere intra annum 15. prohibitum sit; quia in coniugio iusta aetas requiritur. Egyháztörténeti Adattár. VlI. 2

Next

/
Oldalképek
Tartalom