Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.

XXXIII. 1617 május 1-én Köveskuton tartott zsinatra, vitatkozásra hívja Pathay az ubiquitarius Zvonarits Mihály sárvári lelkészt. Ennek előzményei.

synodum provocavisset, enarravit, ipsiusque absentiam, et impudentem tergiversationem, quod toties provocatus, compa­rere noluisset, solenni protestatione incusavit. Postquam autem dominus superintendens, suggesto descendit ; totius congre­gationis placito deliberatum est, ut eelebriorum et frequen­tiorum ecclesiarum ministri, in suis ecclesiis, sequenti die dominica, a concione matutina, coram auditoribus sycophantae Zvonaricii absentiam, et tergiversatiam, solenni cum protesta­tione, in ipsius ignominiam, incusarent. Sacro sancto ministerio in hac synodo hi inaugurati sunt: 1. Georgius Tötösi, ordinatus in ministrum ecclesiae Tölyvariensis in comitatu Zaladiensi. 2. Johannes Balassa, in ministrum ecclesiae Méróiensis. 3. Georgius Soos, in ministrum ecclesiae Somodoriensis, in Somogy. 4. Franciscus Nemesnépi, ordinatus in ministrum ecclesiae Nyárádiensis in comitatu Veszpremiensi. In hac synodo Johannes Paulides Canisaeus in contu­bernii et coelus ecclesiastici notarium electus est. CONSTITUTIONES SYNODI. 1. Confessio Helvetica latiné et hungarice exprimi curetur. 2. Censum ecclesiasticum, in usum communem ecclesiae, quod concernit ; minister habens salarium centum florenorum denarios 50. habens vero florenorum 50. et infra denarios 25. exsolvat; quem censum unusquisque seniorem a ministris suae inspectioni subiectis, primo quoque tempore exigat. 3. Sine nutu superintendentis, proprio motu, in causa religionis (excepta privata necessitate seculari) nemo ad aliquem adversariorum aliquid scribat. Si autem aliquis ab adversariis aliquid scripti acceperit, ad seniorem vel superintendentem ocius mittere non negligat. 4. Ad Magnificum dominum Thomam Szécsi, causa fratrum nostrorum in ipsius bonis existentium, venerabilis do­minus superintendens et clarissimus dominus Beythe, cum credentionalis coetus literis et sex florenis sumptu legati mittantur. Clarissimus frater, et consenior noster, dominus Joannes Soos, minister ecclesiae Kis-Komarianae, eiusdemque districtus ecclesiarum senior vigilantissimus, octavo die mensis septem­bris, in Domino obdormivit. Cui deinde successit venerandus senex dominus Casparus Nagy senior. *

Next

/
Oldalképek
Tartalom