Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.

XXIII. Köveskút, 1612. nov. 11., 12. Pathay István püspök zsinatot hív össze Köveskútra; a felavatandó lelkészek vizsgálatára a Krisztus személyéről nyolcz tételt tűz ki, s felhívja őket, hogy ezekre legyenek készen.

fuerit, coram suis senioribus causam agant. Diligenter ergo cavendum est, ne quis apud seniores, exodio, malevolentia, vel invidia accuset fratres, sed omnia ex charitate faciant. Nam si quos occulto odio per indignas delationes prodito laborantes animadverterimus, hunc post unam et alteram admonitionem, tan quam christianae unitatis et charitatis tur­batores. Canon Apostolorum 31. Concilii Carthaginiensis 4. Canon 55. 56. Concilii Arelatensis 2. canon. 24. Concilii Carthaginiensis 2. canon 6. Concilii Milevensis canon 19. Concilii Chalcedonensis canon 20. XXII. De infamis vitae accusandis Si q'uis ministrorum viderit, vel audiverit vicinum suum, vel collegam flagitiose vivere, ex quo vel ecclesia scandalum concipiat, vel ministerium male audire deberet, et non coargue­rit ex charitate, vel si fraternam admonitionem redargutus con­tempserit, et redargutor suo seniori non indicaverit, hunc tanquam vitae proximi insidiantem ex nostro coetu eiiciemus. Nam si iumentum proximi errans reducendum est, longe magis fratri erranti occurere debemus. Exod. 13. 4. Jac. 4. 19. 20. Articuli Soproniensis 60. XXIII. De vestitutu. Quia indecens habitus, mentis inconstantiam quodam­modo arguit, ministri ecclesiarum honestam mediocritatem observent in vestitu, et capitis attonsionibus : ut dignosci a satellicibus, mercatonbus, et sutoribus possint. Praecipimus ergo in domino, ut obiecta illa ignominiosa satellitica et (salvo honore) vix tegendis natibus idonea véste, tunicam longam et pallium forma colore (quo ad fieri poterit) officio correspondens habeant: vitent militarem barbae et capillorum attonsionem, ne se toti populo deridendos praebeant. Rectori­bus scholarum et artium stúdiósáé iuventuti id praecipimus, ut habitu decoro et honesto induantur, dissectos pileos et capillos flocco similes, seculo huic addictis reliquant hominibus. Uxores quoque moderate vestiantur, luxum fugiant, eas enim non auro gemmisque praeciosis, sed virtutibus ornari convenit. Concilii Constantinapolitani 6. canon 27. et 96. Concilii Toletani 4. canon 40. Concilii Carthaginiensis 4. canon 44, 45. Articuli 7. Váradensis. Articuli 62. 63. Sopronensis. Egyháztörténeti Adattár. Vü. 9

Next

/
Oldalképek
Tartalom