Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.

XXIII. Köveskút, 1612. nov. 11., 12. Pathay István püspök zsinatot hív össze Köveskútra; a felavatandó lelkészek vizsgálatára a Krisztus személyéről nyolcz tételt tűz ki, s felhívja őket, hogy ezekre legyenek készen.

tantes, qui rupto ecclesiasticae disciplinae repagulo, non aliter ac equi indomiti habenis excussis in aperto vagantur campo, obvia quaeque conculcantes, ac socios sacri laboris calcibus petentes, quam denique gravis quorundam adflictio humeros premat, ubi una fuerimus Deo favente constituti intelligetis. Ut igitur subcrescentibus malis occuramus, et falsé verbi di­vini loliorum segetem domini suffocaniium radices resecemus et alveum e fontibus salvatoris ad nos defluentis fluminis noxiis malorum radicum truncorum cadaverum et humanae prae­sumtionis animarum impedimentis liberemus. Deo cooperante conveniendum esse statuimus in oppidum Köveskut ad 11. diem novembris sancti Martini memóriám celebrem. Hanc ob rem in Domino fratres charissimi oramus et obtestamur per Deum, ut in praescripto loco et tempore praefixo negotiis et occupatio­nibus quae aliquam excusationis speciem circumferre videntur; sive ea privata sint, sive publica, sed levioris momenti fide­liter et stúdiósé neglectis adesse studeatis. Eectores quoque scholarum et ordinandi qui ex licentia superiorum hactenus in annuntiatione evangelii ecclesiae operám navarunt. Cum suis civibus ac communitate auditorum ad hoc specialiter delectis et missis, quod testimonio domini ordinandi suam vocationem vitae innocentiam ac in praedicatione evangelii solertiam com­probent, adveniant; praeterea ut domini ordinandi quamvis in omnibus fidei articulis instructos eos esse oporteat, habeant paratas theses, ad quas tum examinatores ipsorum, tum ipsi examinandi coliment, ut ii quid donum a Deo ad propugna­tionem veritatis acceperunt, se ipsos querendo et respondendo exerceant et simpliciores erudiant: theses de persona Christi in quo omnis salus nostra sita est, subiiciendas esse duximus, quibus arreptis et perlectis quilibet vestrum ita se praepararet, per interrogationem bonae conscientiae ut et querentibus suffi­cienter respondere. et a respondentibus pie et cum aedifica­tione querere possit et valeat. Solam enim maiestatis divinae glóriám et ecclesiae Christi aedificationem querimus; xevo: Xoftav xat xsvoőo£iav suis avaris relinquentes. Gratia Domini nostri Jesu Christi sit vobiscum. Amen. Datur Szalonokii 10. die mensis octobri=, anno 1612. . Theses de persona Domini nostri Jesu Christi. i. Christus est persona una, quae duarum rationabilium naturarum, divinae scilicet et humanae, a se invicem tempore proprietatibus essentialibus et ipsa övata seu essentia distinc-

Next

/
Oldalképek
Tartalom